370 VII. RAGUSA. curie uel cum consilio paruo ad declarandum et specificandum illas, ut eis conueniencius et utilius apparebit. 19°) De Catarinis.l91) XL. Nos Marcus Gerio comes Ragusij cum uoluntate minoris et maioris consilij et cum laudo populi Ragini in publica condone congregati per sonum campanarum, ut morís est, statuimus et firmamus, quod si Cata-rinus in Ragusio faciet aliquod mercatum cum Ragusino de aliquibus merca-tionibus et rebus et uoluerit dictas mercationes et res extrahere uel extrahi facere de Ragusio et portare uel mittere ad loca, ubi soluitur ius doane, il le Ragusinus, qui uendit Catarino dictas res, soluat doane Rag. de dictis rebus ad rationes XXX dr. venetor. gross. prò quolibet centenario ypp. Exceptis fostagnis, de quibus soluat diete doane dr. veneti gross. unum pro qualibet pecia de fostagno. Et excepto drapo de lino, de quo soluat diete doane ad rationem III dr. venet. gross. et tercie de gross. pro quolibet centenario de drapo. Si autem Catarinus emerit, in Ragusio aliquas mercationes et res ab aliquo foresterio, ipse Catarinus soluat diete doane Rag. id quod predictum est si illas portauerit ad loca predicta. Saluo si emerit a veneto tunc nichil soluat doane. Et si Catarinus uenerit Ragusium et uoluerit nauigare extra Ragusium cum aliquo ligno, ipse Catarinus soluat ius doane Rag., sicut soluit Raguseus. Si uero ipse Catarinus navigauerit cum ligno Ragusinorum et mouerit se de Venetiis uel de Marchia siue de aliquibus locis et iuerit in aliquas térras, pro quibus soluitur ius doane, soluat ipse Catarinus doane Rag. ut predictum est de rebus, de quibus soluitur doana. Tamen si Catarinus nauigauerit cum ligno foresteriorum et iuerit in térras Sclauonie, libere vadat et nichil soluat diete doane. Si uero ipse Caterinus uenerit in Ragusium cum aliquo ligno tam Raguseorum quam foresteriorum cum aliquibus mercationibus et rebus, et uoluerit illas portare seu mittere de Ragusio ad aliquas térras, pro quibus soluitur ius doane, soluat ipse Catarinus ius doane Rag. exceptis Venetis cum quibus nichil soluitur doane. Saluo si ipsi Catari ni non exonerarent dictas mercationes et res in terram tunc nichil soluant doane. Tamen si ipsi fecerint portum et exonerauerint in portu Ragusij, de uno ligno in aliud soluant doane Rag. ut predictum est. Et si Catarinus extraxerit de Ragusio seruum uel andllam, soluat id quod soluit Ragusinus. XLI. Nos Johannes Geo rgio192) Comes Ragusij cum uoluntate minoris et maioris consilii et cum laudo populi in publica concione congregata per sonitum campanarum, ut moris est, statuimus, quod si Catarinus nauigauerit 100) Auf dieses Statut folgt unmittelbar die mit der Ziffer XL bezeichnete Verordnung de Catarinis. >oi) D. h. der Einwohner von Cattaro und des Gebietes um Cattaro herum. 102) Der Comes Georgius war aus der Familie der Zorzi, die in der Geschichte Venedigs oft genannt wird.