368 VII. RAGUSA. fecerit, perdat totum quod adiungeret uel portaret seu mitteret. Et hoc sane intelligimus, quod banna et pene, que sunt in presenti capitulo, non tangant aliquod capitulum, in quo sit specificata pena uel bannum. XXXII. De barcis et aliis lignis, ut non discedant de Ragusio sine licentia doaneriorum et de pena contrafacientium. Ordinamus, quod aliqua barca uel lignum, que debeat ire a Brollia usque ad flumen Lesij uel ínsulas de Meleta, Curzula, Lesa, Farra siue Quarro et Braza non debeat se mouere de portu Ragusij sine licentia doane-riorum. Et quicunque contrafecerit soluat nauclerius185) uel superpositus cum marinariis qualibet uice pro banno yppos decem, de quo banno non senciat aliquod barca uel lignum, exceptis barchis, que uadunt ad vineas et ad pis-candum et ad accipiendum Ugna, que non soluunt bannum.188) XXXIII. De pena generali omnium euntium per terram, qui non faciunt doanam. Quicunque Raguseus uel Ragusea portauerit uel miserit per terram aliquas mercationes uel res infra predicta loca, debeat se presentare doaneriis et soluere doanam. Et quicunque fraudauerit doanam, perdat illas mercationes et res, de quibus non fecerit doanam uel tantum, quantum ipse uale-rent et soluat qualibet uice pro banno ypp vnum. Et doanerij habeant plenam potestatem incontinenti, postquam aliquis fecerit doanam de aliquibus niercationibus inquirendi dictas mercationes et res. Et si inuenerint aliquid, de quo non sit facta doana ille, qui portauerit uel miserit dictas mercationes uel res, perdat totum id, de quo non fecerit doanam et soluat insuper pro banno qualibet uice ypp. vnum. Et hoc sane intelligimus, quod pene et banna, que sunt in presenti capitulo, non tangant aliquod capitulum, in quo sit specificata pena uel bannum.187) 185) vauxXrjpos, der Schiffsherr. 18G) Randbemerkung: Aditum est quod aliqua barca de remis, que debeat ire in viagium, non debeat caricare aliquas mercationes et res, nec recipere aliquam personam in dictam barcam, neque facere portum in aliquo loco, nisi ad pontem de foris sine licentia doaneriorum. Et qui contrafecerit, soluant nauclerius et marinari) qualibet uice pro banno ypp. duodecim. 187) Unten am Blatte steht folgende Bemerkung, ohne Hinweisungszeichen: Anno domini MCCC quinquagesimo primo die septime mens, nouem-bris. In maiori consilio sono campane more, solito congregato, in quo quidem consilio interfuerunt consiliarii LXXIII1 captum fuit et firmatum per I.XXII. ipsorum consiliariorum, quod quilibet Raguseus uel Ragusea, qui uel que emeret drappapiam uel aliam mercationem de quibus debet solui dohana, in quacunque parte ipsam emerit uolens ipsam mittere, uel portare ad partes, ubi debet solui dohana, teneatur, soluere dohanam ac si emisset 111am in Ragusio, saluo semper: si dicta doh. drapparia nel mercatio foret in Ragusio dohanata, tunc de ipsis mercationibus nichil ulterius soluere teneatur.