8 cui allora Venezia si trovava, condizioni che non le permettevano di affrontare i pericoli di una guerra con Genova con molte probabilità di vittoria. « Habito respectu » dicevano essi « ad nostrani conditionem quae, sicut scitur, ob adversitates pre-teritas, afflicta, pro presenti non exigit novitatem set pocius, donec clariora nova et. alia apparebunt, sub disimulacione transire et, ut videatur nos velie cum quibuslibet tranquilli vivere, dum aliud non appareat pro presenti, consulunt quod inictatur unus notarius curie ad Ducem et comune Janue, qui sibi exponere debeat et narrare graves et innumerabiles molestias et offensiones, violencias et iniurias quas Januenses eorum cives partibus Constantinopolis et Gafe faciunt et inferunt nostri« civibus et fìdelibus et in navigiis eorundem, non permittentes eos facere facta tua. Super quibus, licet alias àlium nostrum nuncium sibi lega-vimus, pectiturum abstinenciam in predictis, et nobis fecerit responderi quod ad nos suos mittentur ambaxatores, nichilomi-nus tamen non cesf nt iniurie et molestie suprascripte, set pocius multiplicant et acrescunt maiora et enormiora solito perpetrando, nulla legiptima causa precedente, que omnia sic enormia et molesta multi plicit.er fodiunt mentem nostram et animos nostros perpetua lesione concutiunt, quod vix in eis possumus invenire quietem, videntes nedum fieri abstinenciam ab iniuriis et dampnis erga nostros, set mala malis et deteriora solito scaturire ; et propterea debeat dictus nuncius dictam comunitatem instanter requirere et rogare quatenus sibi placeat et velit ad conservationem amoris hinc inde, pro debito iusticie et cessa-tione cuiuslibet disidii vel erroris, talem correctionem facere de predictis quod animus noster, sic lesus enormiter, sub con-tentationis remedio valeat quietari, sic suos de Gafa et Pera amonendo quod amplius non presummant huiusmodi novitatem, set se abstineant ab eisdem, nostrates, sicut fit ab eis, contra-tative et amicabiliter pertractantes prout de sua benevolentia et amore confìdimus et speramus, cum hiis et aliis verbis sicut videbitur Dominio committendis, et totum quod habebit nobis rescribat et prestoletur mandatimi ».