ARCHIVIO DI STATO. VENEZIA Documento I.° Lettere di Rettori — Busta unica n. 6. Serenissime Domine Noster. Credebamus quod peticionibus et ne-gociis Januensium finis esset impositus per verba que dixerat Dominus Papa nobis, sicut litteris nostris datis IIIo mensis presentís, Vestre Ma-gnificentie scriptum fuit. Set alia contra vos de novo surexerant que ijdem Januenses in dampnum vestrum maximum nitebantur. Pridie si-quidem, Dominus Papa fecit nos vocari ad siiam presenciain, dixit quod ambaxatores Januensium fuerant in publico consistorio et multa posue-rant conti-a Vos et vestrum Comune, et porrexerant quandam scripturam per quam petere et concludere videbantur quod fieret per Ecclesiam interdum quod aliquis christianus non posset navigare ad locum Tane, et alia loca Imperatori Tartarorum supposita a Caffa supra. Dixit quod nos faciemus dari vobis copiam ipsius scripture, ut ad posita per eos responderá possitis : babuimus i taque copiam eius scripti, quod ipsi porrexerant ipsumque transcribí fecimus. Scrisimus quomodo, habito scripto predicto. hoc negocium ad dubium et periculosum punctum pro vobis fore perductum, nam ipsi Januenses habebant inultos de cardina-libus et de potentioribus qui erant dispositi facere que petebant. Set nos de hoc nec in caasuin dubitantes ut.......... cum solecitudine visitavimus singulos cardinales, dicentes multa contra ea que per Januenses posita fuerant et reccomendavimus illis vestra negocia. Ad ea vero que Januenses posuerant contra vos, fecimus respondere et notari oppositiones et alegationes nostras et, positis ipsis ordinate in scriptis, fuimus in consistorio coralli Domino Papa et omnibus cardinalibus, et diximus pro iuribus vestris ea que dicenda fuerant et porreximus ipsas alegationes et oppositiones nostras. Exempium igitur peticionis et scripti Januensium et appositionum et alegationum quas fecimus contra eos, vobis mittimus hiis inclusutn. Et adliuc non potuimus clare sensisse si ipsi Janueuses habuerunt a sua peticione repulsam. Plures tamen cardinales nobis dixerunt quod de intencione Ecclesie non erat facere ipsum interdictum aut aliam novitatem, sed laborabat Ecclesia reperire