643 MCCCCC1V, GENNAIO. 644 Capitula comunitatis Arimini. In nomine Domini nostri lesu Christi ejusque gloriosae Yirginis matris Mari» et divi Marei evan-gelistae ac beatorum luliani et Gaudeutii, Columbae • et lnnocentia; patronorum Arimini etc. totiusque ccelestis curise. Infrascriptae sunt supplicationes et preees sive capitula, quae dominus Galeotus de Gualdis, dominus Gregorius de Berneriis juris consulti, et dominus Iohannes de Sacramoris et dominus Petrus de Tingulis nobiles ariminenses, oratores civitatis Ari-mini, humiliter petunt a serenissimo et clementissimo Venetiarum duce domino Leonardo Lauredano, et ab ejus inclyto ducali Dominio, prò ipsius civitatis depredai* ac pene destructse restauratione, submittentes tamen ea correclioni, limitationi et di-spositioni ejus serenissima Dominationis. l.° In primis, quod omnes terree, castra et loca comitatus, districlus, vicariatus et dicecesis Ari-mini, et quse olim possidebantur per illos de Mala-testis et inpraesentiarum pervenerunt, seu in poste-rum pervenient sub ducali Dominio serenitatis vestra;, restituantur et uniantur dieta; civitati Arimini ad merum et mixtum imperium et ornnimodam juris-dilionem diclae civitatis et ejus rectorum et ipsius ci-vitatis legum, statutorum et ordinationum observan-tiam ; unitaque eidem civitati manuteneantur et cou-serventur, una cum aliis castellis et locis inpraesen-tiarum subdictis dieta; civitatis. * 5.° Item, quud int'raseripta dalia solvi consueta in civitate Arimini, videlicet datium emendi et vendendi grammi quod appellatur domus sextarii, et est aliis loeis vestri Dominii inconsuctum et dieta; civitati valde odiosum, valoris ducalorum centum vel cireha ; et datium maeinandi granum, quod est in vestra civitate Venetiarum minime consuetum, et est valoris ducatorum tercentum vel circha. ex dono et gratia serenitatis vestra penitus tollanlur et anullentur. Prodatio vero imbotatusgrani et aliorum bladorum ae vini, dieta civitas cum ejus villis cir-cumslantibus sit exempta prò eo tempore quod pla-euerit serenilati veslrse, quo elapso, solvatur tan-tummodo medietas ejus quod consuetum est, si placet vestrae serenità ti. 3.° Item, quod prò vinis qui conducentur in civitate Venetiarum a civibus el incolis dictae civitatis et ejus eonvitatus, per se vel per alios, ex proprio eorum recollectu, solvantur dalia Yeneliis prout solvunt eives terrarum vestrarum Dalmatiae; prò aliis vero non existentibus de proprio reeolleetu, solvatur prout solvi solet prò vinis lerraneisserenilalis vestrae. ‘ 306 4.° Item, quod ex quibuscumque condemna-tionibus et poenis exigendis in dieta civitate, medietas speetet et perlineat comunitati dictae civitatis Arimini, altera vero medietas camerae ducali sere-nitatis vestrae, ut ex eis dieta civitas sumptibus oc-currentibus suppetere possit. 5.° Item, quod omnes immunitates, consue-tudines, indulta, privilegia concessa seu promissa eidem civitati a serenissimo vestro Dominio, et maxime quod liceat unicuique a portu Arimini ultra mare, et ab inde citra ad ipsum portum Arimini, et similiter ab ipso portu ad quaeeumque loca ejusdem riperiae et ex quibuscumque loeis dictae riperiae ad dictum portum libere navigare, cum omnibus ejus mercibus et boniset undecumque venientibus, infra limites qui vocantur el Promontorio et le Bada-lene existentes super dictum portum, absque eo quod teneantur ire Venetias, de caelero inviolabiliter observentur et manuteneantur absque ornni impedimento vel molestia, juxta formam dictorum privile-giorum et maxime litterarum ducalium serenitatis vestrae emanatarum die 17 junii 1449, ne dieta civitas Arimini videatur in hoc deterioris conditionis sub vestro clementissimo Dominio, quam fuerit tempore dominorum de Malatestis. 6.° Item, quod liceat unicuique, per terram et per mare, ducere in dictam civitatem Arimini quas-cumque ejus mercationes, tam tempore nundina-rum, quae sint et esse intelligantur libera, franchae et immunes, quam alio quocumque tempore; et eas ibi distrahere; et non distractas, seu alias ibidem emptas, libere extrahere, et habere transilum versus Tusciam et Bononiam et aiia quaeeumque loca, so-lulis datiis consuetis in dictis locis, absque eo quod tenealur conducere Venetias. Exceptis tamen victua-libus, et aliis rebus expresse prohibitis a serenitate vestra. 7.° Item, quod unicuique civi et incolae dictae civitatis Arimini, liceat ex provincia Islriae. vel alio quocumque loco magis comodo extrahere et portare, seu portari facere ad dictam civitatem, ac eam quantitatem lignorum ad comburendum quam pla-cuerit serenitati vestra, prò usu et necessitate dictae civitatis. 8.a Item, quod omnia officia diclae civitatis el castrorum, comitatus et vicariatus ac dicecesis eidem civitatis ac ejus domiuis recloribus subditorum, dentili’ et distribuantur tantummodo dictis civibus et