455 MDXXVI, GIUGNO. 456 minium et MeJiolani ducem ad rationem coetera-rum rerum quas contribuent. Exercilus autem isle conservabilur integer usque ad confectum pro pa-canda Italia bellum, idest quoad prodigati fuerinl quantum ltaliae quietem perlurbaverint aut eorum exorcitus deletus sit poenitus, aut ita debilitatus et destilutus ut reliquiae se in aliquam civilatem aut locum munitum ad se tuendum recipere cogantur, nec valeant amplius exire, seu in campo convenire aut caslrametari, quo casu confoederatorum exer-citus rcsolvi poterit, reservatis tantummodo copiis necessariis ad illas reliquias abolendas arces quoque si quae erunt maioris momenti capiendas, et hoc ad arbitrium eorum qui exercitui praeerunt;ad quas copias alendas contribuet unusquisque collata ra-tione ad id quod antea conlribuebat quantum satis erit. Promittit insuper Rex ipse Christianissimus con-foederatis bellum in Italia gerentibus praefatis de causis se pariter cilra montes contra quemcumque a qui praefatorum confoederatorum hostis esset ha-biturum exercitum paratum ad divertendas et oc-cupandas illius hostis vires ne novas copias vel au-xilia adversus confoederatos in Italiani transmiltere valeat, illius quoque statum invasurum eodem tempore quo bellum in Italia incohabitur cum valido exercitu qui ad minus sit daorum millium ca-taphractorum equitum et peditum sufficienti numero ; nec solum terrestribus sed maritimis etiam viribus bellum terra marique adversus quoslibet coufoederatoruiti hostes geslurum. Item conventum est, ut in praefato exercitu con-flando ipsi confoederati euni numerum Ilelvetiorum peditum conducant qui ipsus conducendus esse vi-debitur,qua quidem in re Christianissimus Rex Fran-ciae auctoritate qua apud eos pollet praestabit om-nem operam, ut honestis conditionibus convenienti stipendio et quamprimum accedant. Item, cum hoc sanctissimum foedus ut superius dictum est ineatur tum ad salutem, securitatem et quietem ipsorum principum contrahentium eorum-que statuum et dominiorum, tum ad universam rempublicam christianam pacandam, conventum est ut a praefatorum oratoribus confoederatorum cum pifimum praesens tractatus ratificatus fuerit eorum omnium verbis requiratur et rogetur serenissimus princeps in Imperatorem electus ut pro universae reipublicae christianae salute et pace illustrissimos Christianissimi Regis fìlios maiestati suae benigne restituere velit modo quo supradictum est, ac cum co dimissis omnibus simultatibus veram honestam ac voluntariam pacem stabilire cuiusquidem ila constituendae pacis ul firma ac stabilis credi pos-sit, nulla alia ratio iniri potest nec ullis arctio-ribus vinculis ligari valet, Rex ipse cum Caesarea Maiestate quam eo benefìcio restitutionis filiorum; i quod si facere renuerit ei denunciabitur praefatos principes nihil esse praetermissuros quousque id effecerinl; quamobrem ad id exequendum pariter conventum est quod confectis in Italia rebus quae per praesentem capitulationem designantur, modo contento in tertio praesentis foederis articulo, ad omnem requisitionem Christianissimi Regis praestari debeant per ipsos confoederatos auxilia decem mil -iium peditum, mille cataphractorum et mille quin-gentorum levis armaturae equitum aut pecuniae sufficientes loco ipsarum copiarum ad optionem Christianissimi Regis, ad omnem operam praestan-dam bellumque peragendum quousque Maiestati suae illustrissimi eius filii libere dimittantur. Praeterea pollicentur sibi invicem, videlicet confoederati ltaliae ex una et Christianissimus Rex Fran-ciae ex altera parte, mutuo sibi auxiliari ac sese perpetuo defendere a quocumque quietem et pacificum eorum statum perturbare aut invadere volente, mil-tendo sibi invicem auxilia decem millium peditum, mille gravis et mille levis armaturae equitum, distributo inter ipsos italos sumptu pro viribus cuiusque ad taxam superioribus articulis commemoratam. Item, cum ad praedictas res peragendas requi-rantur non solum terrestres, verum etiam marittimas vires paratas habere, conventum est ut classis in-struatur ad minus viginti odo triremium et aliarum navium onerariarum usque ad eum numerum qui ab ipsis confoederatis oportunus iudicabitur ; ad quam classem parandam, Christianissimus Rex Franciae praestabit duodecim triremes propriis sumptibus instrudas et armatas quae etiam praesto.sinl infra superius declaralum tempus ad navigandum ad quamlibet ltaliae partem ipsis confoederatis opus esse videbilur, paratis pariter et instrudis illis tri-remibus et naves onerarias quotquot commode poterit, sumptibus (amen Sanctissimi Domini nostri Papae, illustrissimi Ducis inclitique Venetorum do-minii tredecim alias triremes suis sumptibus instrudas et armatas praestabit Illustrissimum Venetorum Dominium, reliquas vero tresSandissimus Dominus nosier Papa praestabit. Contribuet tamen dux Me-diolani ad eum sumptum in progressu belli perfe-rendum quod honestum videbilur : posset autem is numerus aliquantulum imminui casu quo civitas Januensis coelcris confoederatis adhesisset praestan-