463 MDXXVI, GIUGNO. 464 Itera, conventum est quod infra mensem praefa-tum foedus ratifican et approbari debeat cum singulis suis clausulis et arliculis a partibus contrahen-tibus. Si vero casu aliquo impeditus illustrissimus Mediolani Dux pro parte sua approbare et firmare non posset, Sanctissimus Dominus noster Papa, illustrissimus Dux inclitumque Venelorum dominium, pro ipso Mediolani Duce illustrissimo, de rato pro-mittunt. Item, cum in praesenli tractatu de illustrissimo Mediolani Duce fiat mentio quamvis praefatorum procuratorum aut nunciorum nullus ab eo manda-lum habeat, nuncii igitur et procuratores Sanclissi-mi Domini nostri Papae, nec non illustrissimi Ducis inclitique Venetorum dominii promiserunt pro et nomine dictorum suorum dominorum quod ipsi effectualiter procurabunt, ut praefatus Mediolani Dux ratified gratosque habeat et approbet dictos artículos suasque super hoc necessarias litteras in forma autentica millat infra mensem, si fieri potest, sin minus infra trimestre spacium. Item, conventum est quod neutra contrahentium parlium nullo modo ad stipendia et servilia sua conducei capitaneum aliquem tam terreslrium quam mantimarum gentium qui sit ad servitia alicuius alterius partis sine consensu ac bona licentia ipsius parlis. Cum vero Sanctissimus Dominus noster Papa magnificumvirumdominum Andream Doria ianuen-sem iam conduxerit qui hucusque fuit ad servitia Chrislianissitjii Regis requisitusque fuerit eiusdem Sanctissimi Domini nostri Papae nuncius et procurator ut in praesentia praedictus Andreas Doria di-mittatur ad ipsius regis servitia, ille quidem nuncius respondit se non habere super hoc facultatem obli-gandi Sanctitatem suam ; non dubitare tamen quin Sanclitas sua Christianissimo Regi sit in omnibus morem gestura, idcirco pollicentur praefati nuncii et procuratores Sanctissimi Domini nostri Papae, Illustrissimi Ducis inclitique Venetorum Dominii sub beneplacito dictorum suorum dominorum, quod Sanctissimus ipse Dominus noster praefaclum Do-riam in suum sorvitium nequaquam recipiet, et si de facto iam receperit, eumdem relaxabit procura-bitque effectualiter ut ad servitium Christianissimi Regis revertatur. In quarum rerum testimonio prae-fati procuratores et nuntii hanc praesentem cartam propriis manibus subscripserunt, suisque sigillis ob-signaverunt. Actum Cogniaci die XXII mensis Maj, anno Domini Millesimo quingentésimo vigésimo sexto. Ego Capinus de Capo eques nuntius et procurator Sanctissimi Domini Nostri confirmo et approbo ut supra. Chari.es. Archiepiscopus Senonensis Franciae Cancellarius. Odit de Foyx. A. de Montmorency. De Tournon archiepiscopus Bituricensis. I. de Selva. Robertet snbscripsi. Ego Andreas Rubeus secretarius et nuncius prò praefato Illustrissimo Dominio Venetiarum confirmo et approbo ut supra. Cum vero cadem capitulationis die fuerint conclusa certa capitula inter nuncios ac procuratores Sanctissimi Domini nostri Tapae, Christianissimi Francorum regis, illustrissimi Ducis inclitique Venetorum Dominii, inter quae capila sunt duo videlicet : unum quod de Florentinis, allerum quod de Regno neapolitano mentionem facit, super quo fue-runl nonnulla addita quae inler ipsos contrállenles secreta esse debent, idcirco conventum est inter eos ut praefacli duo articuli hic separalim et seorsum ab aliis ponerenlur. Si autem qui de regno Neapolitano commemorat Legendus est in fine XV articuli ipsius capitulationis, cuiusquidem tenor subsequitur et est talis. Hoc addito et expresse declarato, quod praefato Regno e manibus Caesaris in totum vel in parte ablato, et si pariterauferrenlur per exercitum Cliri-stianissimi Regis alii status aut loca ipsius Caesaris in finibus regni Franciae et contentaretur ipse Caesar illustrissimos Christianissimi regis filios resti-tuere atque alia in superioribus arliculis contenta facere dummodo ei pariler restiluenlur omnia in hoc capitulo expressa sic armis ablata, facta diligenti experientia per menses quatluor quod ipse de parte dictorum ablatorum contenletur, hoc casu restitutio fiat pro rata. Si vero nollet assentire fiat integra restitutio reservando tamen Sanctissimo Domino nostro Papae in dicto Regno neapolitano pro annuo censu suo unum statum redditus ducatorum qua-draginta millium singulis annis, vel per ipsum Cae-sarem solvatur Sanctitati Suae innumerala pecunia praefatus census ad optionem ipsius Caesaris, dando in urbe Romte vel Florentiae sufficientes fide-iussiones per triennium de eiusmodi solutione; quae quidem fideiussiones singulis annis rennovari pos-sint remanendo semper fìrmae primae fideiussiones quoad assignatae fuerint secundae, et sic de triennio