171 MDXII, OTTOBRE. 172 iisdemque moestissimis S. Domini Nostri et Omnipo-tentis Dei in terris vicarii generalis lamentationibus, quibus interpellamur quod qui Ecclesiam in primis defendere et ejus unitatem totis viribus servare debe-rent, qui etiam Christi n issimi dici volant, ipsi quidem inconsutilem Domini Nostri Jesu Christi tunicam lacerarent, Divi Petri patrimonium diriperent, S. Roman® Ecclesia; urhes caperent, tyrannuculos in eis foverent, sibi vero vincula, carceres et atrocissima qu®que minitarentur. Qua; ut nos, frequentibus ipsius S. Domini Nostri brevibus intelleximus et vera etiam cognovimus, sane propter rei indignitatem exhorrui-mus, et continuo, una cum dicto serenissimo rege A-ragonum,per litterasnunti osque nostros apud ipsos S. Domini Nostri hostes laboravimus et preeces nostras interposuimus ut Ecclesia; unitatem labefactareac divellere nollant., atque ut a Sedis Apostolic® terris ditioneque abstinerent et ablata resfituerent. Ipsi vero, christiani orbis tyrannidem animo volventes, quasi rerum summam jam tunc moderarentur, arnicas fraternasque jam super dicti regis Aragonum quam nostras admonitiones et pr®ces superbissime contempserunt. Nec multo post, quasi in odium nostrum facerent, longe acrius que antea S. Dominum Nostrum urgere ceperunt. 95* Crudelitatem plusquam turcicam insuperatos exercentes, omnia sanguine, rapinis et incendiis in-volvendo, senes, mulieres, infantes trucidando, Deo sacras virgines violando, et quibus gentiles ohm barbarissimique homines s®pissime pepercerunt re-ligiosissimis, ipsa tempia sanclissimasque aras innocenti® more foedando, tum pernitiosissimum scisma longe et pertinatius quam antea fovendo, quod quantum ab h®resi distet Vostra Maiestas probe novit, et denique nihil non s®vum, impium, sceleralum ac rie-farium perpetrando. Qu® cum magna nostra tristitia et horrore nobis nunciarentur, officii nostri debitique erga Sanctissimum Dominum Nostrum et Sanctam Itomanam Ecclesiam non immemores, alias nostras cogitationes seponere et una cum pr®fat.o serenissimo rege Aragonum pro defensione ejusdem Sanctissimi Domini Nostri et Sancì® Roman® Ecclesi® arma sumere, et ante omnia Turcos et quibuslibet infidelibus deteriores qui in media sunt christianitate, quanto in nobis erit, coliercere et injurias ipsi Sancì® Roman® Ecclesi® illutas ulcisci decrevimus, quod Altissimo perinde gratum acceplumque futurum existi-mamus, ac si contra ipsos Turcos, Saracenos ne pu-gnaremus; et qui in hac pientissima sanctissimaque causa cccidere casurique sunt, ®tern® vita; pr®mia consecuturos non dubitamus. Nunc demum, pr®fati Roman® Ecclesi® hosles, postquam suis injuriis ne-fariisque facinoribus magnam christianitatis partem in se concitatam vident, solito astu ingenitisque dolis, pacem quam insolentissime semper hactenus spreve-runt qu®rere se fìngunt, ut scilicet nostrum incoep-tum protrahendo infringant et aliquid interim more suo in communem nostram pernitiem moliri queant. Ideoque bellum, quod modis omnibus pelierunt, ha-beant ; non quod si pax ®qua esset et dolis carerei ab ea essemus alieni accedentibus pr®cipue Vestr® Majestatis paternis exortationibus, quibus quantum res ips® ferant morem semper in omnibus gerere nitemur; sed primum, quod ad nos attinet et si pacem cum eis facere vellemus, nobis integrum jam non est, ita enim sumus confcederatis nostris astricti, ut sine eorum consilio nihil in hac re agere possimus. Pr®terea, sub ista pace multas fraudesbellaquelatere arbitramur, qua re, tantum abest ut in eam descendere cogitemus, quod Veslram Serenissimam Maje-statem etiam atque etiam rogamus quum ipsa chri-stianorum principum caput et pr®cipuus(si£),Sancì® Roman® Ecclesi® pientissimam causam suscipere, et hoc sanctissimum foedus nobiscum inire, ipsique Sanctissimo Dominio Nostro ac Sancì® Roman® Ecclesi® et sibi olim non paucas factas ab ijsdem hostibus insignes injurias ultore gladio prosequi: quo illustrissimo suo nepoti fralri nostro carissimo poslerisque suis securilatem, sibi vero ingentem gloriam et immortalia pr®mia comparabit; qu® felicissime et diutissime valeat. Ex Palatio etc. A di 5 da malina. Se inlese per via di Bergamo, 9G per letere di Sandri in sier Orsato Zustinian fradello di sier Antonio el dolor, era prexon in Pranza, come dito suo fradello, havendo pagato la soa taia di scudi.., era scapolo et partito, et che era zonto a di 27 a Pavia ; sichè fin Ire zorni sarà in questa terra. Vene in Colegio l’orator yspano; coloquii de more, fa bon oficio, e dice pubi ice spagnoli farano quello che vorrà questa Signoria. Nolo. In questa matina fo trovà a la chamera di impresiedi roto uno bancho, e tolto zercha ducati 120 di bezi e carantani, de uno bancho teniva sier Francesco da cha da Pexaro qu. sier Marco da Londra oficial a quel officio. Et fo uno fante di l’oficio che havia le chiave di la camera per Vincenzo Bembo masser, qual è andato in Friul con domino Piero Grimani. E cussi andoe sier Francesco a l’avogaria e querelò conira il fante nominato Zorzi.... qual si era absentato. Quello sarà, scriverò poi.