407 MDXXIX, MAGGIO. 408 ream maiestalem proficiscerentur petenles a Vestra Maiestate ut fratrem a talibus cohiberet : offerenles nos ad omnia ¡usta et aequa et ad causam regni (quod nemo unquam fortasse regum fecit, prae-sertim regnum libere in manibus babens prout nos babebamus) cuiuscumque christiani principis arbitrio et iudicio submittenJum, non recusanles etiam iuditium Vestrae Maiestatis. Interim adfertur ad nos oralores illos, cum ad dominia eius perve-nissent, contra omne jus et aequum contra inducias, quae nobis lune cum ilio erant, iussu eius detentos ; quos dies detentos et vexalos iure omnium gentium, etiam barbararum, foede violato, aegre tandem retrocedere permisit. Nos (amen hac insigni injuria nb eo affecti non cessavimus nihilominus omnia ea agere, quae ad pacem inter nos et ilium pertinerent, serenissimo potissimum domino rege Poloniae, affine et patre nostro, pacem inter nos procurante, cuius rei gratia conventus etiam fuit habitus Bolo-mucii in civitate marchionatus nostri Moraviae, ubi nos ad omnia quaecumque idem serenissimus rex Poloniae et commissarii eius aequa esse iudicas-sent, obtulimus. Sed frater Vestrae Maiestatis, con-scius, sine dubio, sibi, se nihil iuris in regno nostro habere, omnia iusta et aequa subterfugit. Ita, re in-feda, cum illinc fuisset discessum, armis iniustissi-mis est aggressus, nos de regno legitime adepto, et ad quod illi nullum ius compelebat co'nfisus potissimum, in quorumdam subditorum noslrorum, qui tamen pauci sunt, (quibus nos summam rei nostrae 265* permiseramus et in quos omnia summa beneficia congesseramus) proditione, quos ille non satis ho-nestis rationibus ad se attraxerat, ita et nos gra-vissimis damnis, et iniuriis affecit, et faxit dominus Deus, ne rempublicam christianam in tale discrimine coniecerit, unde difficile sit eam liberari. Nam quid fuit aliud auxilia contra nos mendicando spargere expeditionem contra lurcam, et litteris et nunciis in omnes partes etiam turcae vicinas et no-stris hungaris redemptionem .... tam gloriose polliceri, quam provocare principem omnium po-tentissimum, qui hos non existimavit esse iocos et fraudes contra nos confedas. Unde verisimile est eum ita rebus suis provisuruin vel iam providisse, ne ab ipso Vestrae Maiestatis frater opprimatur inter osditantes, illud Maiestalem Vestram vix pulamus ignorare. Fratrem eiusdem, licet hungaris nostri* litteris suis forma publica excusis sua manu subscripts, non solum per Hungariam, sed credimus per orbem lerrarum circumlatis pollicilus sit, et quosdam fortasse ea etiam spe ad se traxerit Bel- grad, et alia castra novissime amissa, se se recupe-ralurum. Nunc lamen Iaijczam arcem nobilissimam, regni Bosniae caput cum nonnullis aliis arcibus quod tam unicum erat Croaciae, Sclavoniae et Hungariae inferioris ac Germaniae propugnaculum, superioribus mensibus amisisse, egregium sane et dignum ingentibus coeplis regnandi principium ; vero quod ad nos allinei, scimus tam divino quam humano iure coneessam esse cuique sui iusta defen-sionem, certa sit Vestra Maiestas nos nihil penitus omissuros quicquid pro defensione nostra facere poterimus; si quid ex hoc vel detrimenti vel discri-minis in rempublicam christianam redundaverit prolestamur', coram Dso et Vestra Caesarea Maie-stale (sicut coram aliis principibus christianis iam, non semel summus protestati) non nos fore in culpa, qui omnia exlrema passi sumus, dummodo sanguini chrisliano parceretur, et haec pericula a república christiana amolirentur. Sed illum qui praeceps in omnia fertur, quaecumque animo eius insanabili collibuerunt, nullam ñeque iustitiae, ñeque publicae salutis rationem habens, quid de Vestra Maiestate dicamus, cui frater a talibus et tam iniuslis, et temerariis ausis (ut proferlur) cohiben-dus eral, quem nos incilalum potius ad haec a Vestra Maiestate intelligimus? Optamus bene valere Vestram Maiestatem, et in poslerum reipublicae chrislianae simul cum fralre melius consulere, et maiorem aequitatis rationem habere. Ex Tharnovia, vigésima secunda die mensis maii, anno domini 1528; regnorum vero noslrorum praedidorum anno secundo. Traduzion di una copia di lettere de la Cesa- 266 rea Maestà, venute a li 6 del presente mexe di Magio 1529, nel reverendo domino Silvestro Bario. Consegli, comunitate, iurali cavalieri et genli-Ihomeni di le ville et luogi de la nostra mollo nobile et leal provintia de Ipusca. A ludi è notorio quanto io ho desialo la pace universal de la diri-stianitale, et quello che in essa ho procurato et travagliato. Et benché son venuto a li mezi che sapete, de liberar el re di Pranza et altre iustificazion che mi son stale poco utile, non ha bastato per ef-fecluare ditta pace, anzi a la giornata è cresciuta la superbia de nostri inimici ; et volendo il nostro signor Dio aiutar la causa nostra, per esser tanto justa, ne ha dato la vittoria, et ultimamente fu disfatto et deleito lo exercilo che lenivano atorno alla