142 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO de peregrino puplicus eiusdem terre notarius et testes subscripti etc. fatemur quod prescripto die .... Poma mulier f. qd. magistri Iohannis sellarii concivis nostra infirma iacens in lecto recte tamen et memoriter loqui valens prius a me predicto Iudice legaliter inquisita etc. consensu quoque et auctoritate Rogerii de Gramatico proximioris agnati et legitimi mundualdi sui Rerum suarum in nostri presencia presente sibi condidit codicillum seu dispositionem extremam quem seu quam valere voluit etc. In primis dixit se habere vineas tres sitas in eluso Sancti Martini iuxta vineam andriocti de alfarano de baro iuxta vineas Nicolai de Mili dompna et iuxta viam puplicam. cum parte palmenti et pile ibidem sistentium. Item legavit et donavit causa mortis Angelo filio dicti Rogerii de Gramatico vineam unam et ordines quindecim de predictis vineis tribus iuxta viam puplicam et iuxta vineas de Milidompna cum parte palmenti predicti; Item legavit ecclesie Sancte Marie de episcopio pro anima sua Reliquam quantitatem vinearum ipsa-rum Ita quod ipsa ecclesia seu clerici ipsius ecclesie teneantur ipsam honorifice facere sepeliri ac facere anniversarium et canere missas pro anima sua. In cuius rei testimonium etc. Quod autem superius ubi legitur iuxta vineam audreocti abrasum et emendatum apparet ut nemini vertatur in dubium [ego ipse] abrasi scripsi et emendavi quia scribendo erravi. Quod scripsi ego predictus Robertus puplicus Baroli notarius qui predictis rogatus iuterfui et meo signo consueto signavi. (Segno). -j- Iohannes de Cantore q. s. Iudex. (Segno). 7 Ego donpnus (sic) gonstantinus (sic) testor sum. (sic). ■f Ego fredericus de Marra testis. f Ego Leonardus de Cifaro tesstis. (sic) sum. ■J* Ego palmerius speciari (sic) tesstis (sic) sum. Notitia testium: Fredericus de Marra, nardus speciarius, palmerius de Maroldo, Michael de tristano, nucius de Imbidia, Ioczolinus de Marra et.......