44 CODICE DIPLOMATICO BARLETTAÜO eiusdem terre notarius et subscripti testes licterati de eadem terra ad hoc specialiter vocati et rogati presenti puplico scripto fatemur quod prescripto die accersitis Nobis ad Monasterium Ecclesie Sancte Clare in Barolo ad petio-nes nobis factas pro parte venerabilis domine sororis Elisabet abbatisse dicti Monasterii Sancte Clare, eadem abbatissa pro parte dicti monasterii ostendit nobis quoddam puplicum instrumentum cum inserta in eo scripta licterarum papalinarum in civitate Salerni confectum per manus notarii Iacobi Dardani eiusdem Civitatis notarii puplici subscriptione Iudicis et ydoneorum virorum testium roboratum, quod vidimus et legimus non abolitum non abrasum nec in aliqua sui parte viciatum et in prima sua figura existens et erat per omnia con-tinentie talis: -J- In nomine domini dei eterni et salvatoris nostri Jehsu Christi, anno ab Incarnacione eius Millesimo Trecentesimo Quinto et vigesimo secundo anno Regni domini nostri Karoli secundi Ierusalem etc., et secundo anno dominii de Civitate Salerni Illustris domini nostri domini Roberti Excellentissimi ducis Calabrie ac predicti domini Regis primogeniti et in predicto regno Sicilie Vicarii generalis, die secundo Mensis februarii Quarte Indictionis apud Salernum. Nos darius de dario Iudex Civitatis Salerni. Iacobus darius puplici eiusdem civitatis notarii et testes subscripti licterati de eadem Civitate ad hoc vocati specialiter et rogati presenti puplico scripto notumfacimus et testamur, quod dompnus Sa-lernus de Corbello procurator generalis sindicus seu actor dominarum Monasterii Sancti Spiritus de Salerno ordinis sancte Clare coram nostri presencia veniens ostendit nobis pro parte eiusdem Monasterii quoddam papale privilegium non abolitum nec abrasum nec aliqua sui parte viciatum Bulla plumbea pendente Bullatum quod vidimus et legimus et erat per omnia continentie talis: Bonifacius Episcopus servus servorum dei dilectis in Christo filiabus Universis abbatissis et conventibus sororum inclusarum ordinis Sancte Clare presentibus et futuris salu-tem et apostolicam Benedictionem. In sinu sedis apostolice vester ordo consistens, sic splendei per incrementa virtutum quod digne meretur precipuis attolli favoribus et spiritualibus gratiis confoveri. Nos quidem ordinem ipsum libenter prosequimur prerogativa favoris, et augmenta suorum processuum promovemus. Sane solitis recordationis Hurbanus papa quartus predecessor noster cum multa providentia. Regulam vestram instituit sub qua Domino deservitis et ut eam possetis salubrius observare, et ne sub diversorum Magisterio vivendo modos valeretis incurrere differentes inter cetera statuit ut sub illorum Cardinalium qui forent pro tempore gubernationi perceptioni adque correctioni ordinis fratrum Minorum a sede apostolica deputatorum hobedientia iura et regimine deberetis de cetero permanere, quibus teneremini firmiter obedire et ipsius animarum vestrarum sollicitudinem gerentes et curam Monasteriis ordinis diete sancte dare et personis degentibus in eis ca-pellanis conversis et familie tam per se quam per viros ydoneos quotiens expedire viderent, visitationis officium studerent impendere corrigendo et reformando ibidem, tam in Capite quam in membris quod correptionis et reformationis officio nosce-rent indigere instituerent nihilominus et destituerent ordinarent staiuerent atque disponerent prout secundum deum expedire viderent. Cum igitur per hec et alia inter vestrum et dictum fratrum minorum ordines spiritualis esse caritas censeatur. Nos volentes quod idem ordo vester felicioribus exinde augeatur auspiciis ut tanto salubria possitis domino reddere vota vestra quanto potioribus fueritis libertatibus et gratiis a sede apostolica communite apostolica vobis auctoritate