28 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO debitorum certarum quantitatum ad quas eis et diete societati Curia nostra te-netur de quibus dudum computaverunt cum nostra Curia sicut continetur in qui-busdam licteris Roberti primogeniti nostri ducis Calabrie ac in dicto Regno nostro Sicilie vicarii generalis et venerabilis in Christo patris Petri Arelatensis Archiepiscopi dicti Regni nostri Sicilie Cancellarii eis dudum factis sub eorum sigillis quarum datum est Neapoli die terciodecimo marcii tercie Indictionis de certo computo facto proinde cum nostra Curia per eosdem singulis videlicet tribus mensibus uniuscuiusque anni predictorum annorum quarta parte pecunie debite pro ipso anno et reliquis predictis unciis quingentis septuaginta quinque ex eis solvendis Curie nostre ad requisicionem et mandatum nostrum factum pro parte nostra ut predicitur per dictum Ammiratum pro expedicione nunciorum ipsorum cabellotis eisdem. Convento eis de novo per eandem Curiam nostram quod ab illa cabella ammoveri non debeant minori augmento unciarum auri ducentarum a qua si per iddem augmentum ante vel post triduum subastationis ipsius cabelle numerande ab ipso sexto decimo decembris in antea amoti fuerint habere debeat exinde a Curia nostra uncias auri quinquaginta dicti ponderis generalis pro eorum laboribus et expensis nec non expensas omnes faciendas per eos sane pro se familia et equis suis quam pro exercico (sic) ipsius Cabelle non possint aud debeat (sic) abinde ammoveri nisi prius restituantur per eandem Curiam dictìs Cabellotis et diete societati eorum predicte uncie quingente septuaginta quinque quas tenentur in-stanter nostre Curie exibere aut illa summa de ipsa pecunia que per eos tempore predicte augumentacionis faciende invenietur nostre per soluta remanentibus integre nichilominus iamdictis provisionibus nostris per quos preordinavimus octuagentas uncias predicto prìncipi dari debere ac duomilia unciarum eidem societati Bardorum in extenuacionem dictorum debitorum ad que Curia nostra tenetur eisdem ut successor qui eandem Cabellam augumentabit eisdem Doffo et Dacio et Nicolino pro parte diete societatis et eidem societate (sic) de pecunia debita pro cabella dicti salis primo anno dictorum trium annorum uncias octi-gentas dicto principi seu ipsi Doffo et sociis pro eodem principe solvere teneatur per illos predictos terminos in quibus nostre Curie exhibere deberet ac si diete uncie octingente non essent super iuribus diete cabelle ad percipiendum dicto principi assignate videlicet dictis singulis tribus mensibus ratam exinde contin-gentem de qua totali summa debita pro predicto primo anno eorundem trium annorum dicto principi seu diete societati nomine et pro parte ipsius principis diete uncie octingente primitus et deinde residuum pecunie debite quod eodem primo anno predictis Doffo et sociis ac aliis de societate predicta solvantur per successorem eundem in extenuacionem dictorum debitorum ad que eis tenetur Curia nostra ut est dictum de pecunia vero debita quod sequentibus duobus annis predictorum trium annorum eisdem Doffo et sociis pro parte diete societatis et eidem societati usque ad predictam summam duorum milium unciarum computanda resta locacionis dicti primi anni solvenda eis ut dictum est solvatur similiter per successorem eundem ipsa pecunia in sequentibus duobus annis iamdictis per terminos supradictos quibus solveret et solvere deberet nostre Curie sapradicte videlicet dictis singulis tribus mensibus uniuscuiusque anni predicti quarta pars pecunie debite pro eodem anno ita similiter quod in fine undecimi mensis uniuscuiusque anni incipiendi a Kalendis maiy nichil per successorem ipsum remaneat ad sol-vendum nec teneatur ipse successor qui augmentabit Cabellam eandem de tota