ii4 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO loco barolitano in abbatissam preficias. que reliquas dominas prenotatas prius ad habitum noviciatus receptas usque ad annum et deinceps de regula memorata et omni qua potest religiositate informet, et anno completo ad profexionem recipiat. Quod si predictam sororem Helisabet interim mori contingent vel ab execucione predicti officii ante profexionem dictarum doininarum quomodolibet legitime impediri possis auctoritate presencium aliquas religiosas dominas dicti ordinis de provincia marchie vel terre laboris vocare ad informacionem illarum et aliquam sic vocatarum eidem loco barolitano in abbatissam presidere. Que a te vocate ad sepefatum barolitanum locum se conferre per obedientiam tenean-tur et predictas dominas informare curamque ipsarum et loci predicti prescripto modo suscipere ac gerere secundum gratiam a domino sibi datam. Tu vero per te vel per alios quos ad hec videbis ydoneos ministres vel ministrari facias eis ecclesiastica sacramenta et visitacionis beneficium temporibus oportunis nec non et alia que secundum regulam predictam per fratres eis fuerint ministranda. Et quia nec ego nec ipsum Generale Capitulum de fratribus tue provincie plenam habemus noticiam nullum tibi fratrem nominatim pro predicto visitacionis officio assignavi set de consilio et assensu predicti generalis Capituli tue discrecioni relin-quo, de uno vel de pluribus ydoneis fratribus ad predictum visitacionis officium per te de discretorum consilio deputandis in visitacione autem ipsarum tamquam alii si quando ex causa visitacionis officium alii commictendi decreveris teneatis formam quam dominus papa explicat et prefigit in regula prelibata quam formam assignat et acceptat capitulum generale. Et si aliquod proficium ad regimen pre-dictarum secundum continenciam ipsius regule per me tibi committi potest totum tibi presencium tenore remicto, per te vel per alium fratrem seu fratres ydoneos, cui vel quibus id commiseris exequendum, si de eo etiam oporteret expressam in pre-sentibus fieri mencionem. vale in domino et ora pro me. Datum Tholose tempore supradicti generalis capituli anno domini. Millesimo trecentesimo septimo. Ternor vero alterius per omnia talis est. Universis presentes licteras inspecturis. frater Gun-salvus ordinis fratrum minorum generalis Minister et servus salutem et fidem adhi' bere plenariam inferius annotatis noveritis me anno domini Millesimo Trecentesimo septimo undecimo Kandelas lunii tenuisse vidisse et diligenter legisse licteras domini Bonifacii pape octavi vera bulla bullatas cum filo serico de verbo ad verbum tenorem qui sequitur continentes. Bonifacius episcopus servus servorum dei dilectis filiis. Generali et provincialibus Ministris ordinis fratrum minorum salutem et apostolicam benedictionem. Quasdam licteras felicis recordacionis Innocentii pape quarti predecessoris nostri que nobis presentate fuerunt inspeximus diligenter et earum tenorem ut de ipsis certitudo in posterum habeatur de verbo ad verbum presentibus fecimus annotari. Qui talis est. Innocencius episcopus servus servorum dei, dilectis filiis generali et provincialibus Ministris ordinis fratrum minorum salutem et apostolicam benedictionem. I.icet olim quibusdam vestrum per nostras licteras formas dissimiles continentes quedam monialium ordinis sancti Damiani monasteria duxerimus commictenda cupientes tamen ipsarum utilitatibus sic vestro ministerio provideri ne sancte contemplacionis ocium occursu occupacionum multiplicium valeat impediri presencium auctoritate statuimus, ut diete Moniales vel alie si quas vobis de cetero sub quacumque forma commicti contingerit apostolice sedis indulgencia concessa vel concedenda in posterum non obstante nec expressam fecerint de presentibus mencionem. Hoc solum a