208 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO Anno ab Incarnatone domini nostri ihesu christi Millesimo Trecentesimo Tricesimo secundo Regnante domino nostro Roberto etc. Regnorum suorum anno vicesimo tertio Mense Octubris die vicesimo octavo eiusdem quinte decime Indictionis apud Barolum. Nos Nicolaus Iacobi de Lauretta Regalis baroli Iudex Angelus Nicolai de flore puplicus eiusdem terre notarius et testes subscripti licte-rati etc. testamur quod predicto die in nostri presentia constitutus francus f. qd. Malgerii sire umfredi bonelli concivis noster ibidem dompno franco de lilla Sacerdote Ecclesie Sancte Marie de Episcopio de Barolo procuratore ut dixit Capi-tuli diete Ecclesie asseruit coram nobis dictum qd. Malgerium patrem suum con-didisse sibi sollepniter et legitime testamentum in quo quidem testamento insti-tuisse sibi heredem dictum francum fìlium suum in omnibus bonis suis quam in legatis in eodem testamento contentis. Et inter Cetera dicti testamenti voluit et mandavit quod post eius obitum detur dicto Capitulo Ecclesie Sancte Marie de Episcopio de barolo domus una sua ut dixit que fuit qd. sororis sibilie sita in pictagio Marsicani prope Ecclesiam Sancte Marie annunciate ipsius terre Infra-scripto pacto quod clerici ipsius Ecclesie teneantur anno quolibet in perpetuum adepto legato diete domus facere anniversarium unum pro anima sua in dieta Ecclesia, et si contra faciant quod incontinenter cadant a legato domus predicte et domus ipsa deveniat ad francum eundem vel eius heredes etc. prout hec et alia dictus francus asseruit contineri in testamento predicto facto ut dixit manu notarii Marini notarii Angeli de Flore, qui francus volens providere saluti anime sue ac anime dicti qd. patris sui etc. requisivit ut nos ad dictam domum con-ferre personaliter deberemus visuri oculati assignationem diete domus faciendam per ipsum francum eidem dompno franco procuratori etc. Pretitulato die una cum dicto dompno franco ad dictam domum contulimus etc. Invenimus divisam in duabus habitationibus, cum supradicto pacto et ipsum procuratorem in vacuam et corporalem possessionem immisit per seras et portas etc. que domus est in eodem pictagio Marsicani et inter hos fines videlicet a duabus partibus iuxta domum Rogerii sellarii iuxta Comunem transendam Vicinalem iuxta viam pupli-cam et alios confines. In cuius rei testimonium etc. Quod scripsi ego predictus Angelus puplicus baroli notarius qui predictis rogatus interfui et meo signo consueto signavi. (Segno). f Nicolaus Iacobi de Lauretta q. s. Iudex. (Segno). -j- Petrus de Sancto petro presbiter testatur. -j- Ego dompnus ihoanes (sic) de Nicolaus (sic) testor. -}■ Ego Nicolaus bunellus de trani abitatur (sic) barulanus tesstis (sic) sum supra (?).