30 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO sores eorum tam de tota quantitate pecunie quam iidem cabelloti pro conficiendo ac cohagolando sale in predictis salinis illoque ammassando in locis debitis et consuetis pro conservacione ipsius mutuaverint, quam de unciis quinquaginta predictis pro quarta parte dicti augmenti eis conventa ac expensis omnibus facien-dis ut prefertur per eos tam pro se familia et equis eorum quam pro exercicio ipsius Cabelle nec non de tota pecunia alia quam solverint Curie quam alii Curia nostra mandaverit salvi infra tempus dicti eorum officii ultra ratam eos proinde contingentem sit integraliter satisfaction, non tamen quod ab hoc dicti Cabelloti teneantur astricti mutuare pecuniam pro conficiendo sale in eisdem salinis patronis privatorum salinarum nisi secundum quod hactenus extitit consuetum. Item de novo conventum est quod de sale confecto iam in eisdem salinis mutuetur dictis cabellotis ad requisicionem eorum pro exercicio eorum cabelle illa salis quantitas que eis. necessaria reputetur restituenda per eos in fine diete Cabelle eorum in illis locis in quibus sal ipse mutuo recipitur et si eis forte in aliquo locorum ipsorum sai confectus infra tempus eorum cabelle non supererit set in aliis locis illum in eisdem locis in quibus salem ipsum haberent restituant et Curia recipiat et recipere teneatur infra mensem unum post finitam ipsam cabellam eorum quod si Curia differret elapso dicto mense periculum et custodia salis eiusdem pertinent ad dictam Curiam. Item quod dicti cabelloti possint extrahere et deferri facere per mare salem conficiendum per eos infra tempus diete cabelle ipsorum extra Regnum ad vendendum aliis Curie iuribus persolutis, et si a Cabella ipsa amoti fuerint per augmentum de dicto sale sic extraendo et deferendo solvere teneatur successoribus eorum ad rationem de unciis auri sex tantum — Item quod liceat eis in quolibet portu subscriptarum terrarum videlicet Baroli Trani et Manfridonie habere guardianum unum pro parte eorum qui sciat et videat si sai in fraudem cabelle eorum asportetur vel deferetur per mare cum vassellis cuiuscumque patroni. — Item quod si restituto sale per eos mutuo recipiendo ut prefertur et remaneat eis alia quantitas salis in eisdem salinis confecti tempore finiende diete Cabelle eorum in salinis tam Curie quam privatorum cuius confectura per eos soluta fuerit quicquid per eos exstiterit sic solutum restituatur eisdem — Item quod si aliqui intercepti fuerint infra tempus diete Cabelle eorum ob alienis parti-bus salem deferre in iurisdictione eorum vel salem in fraudem Curie ab eisdem salinis furari seu deferri alio ad vendendum tam vassella, vasa animalia et currus salem ipsum ferentia, quam ipsum salem eorum lucro applicantur, homines vero assignentur Curie ut inde fiat per eandem Curiam sue beneplacitum voluntatis — Item quod liceat dictis Cabellotis seu subofficialibus eorum ac custodibus salinarum ipsarum et personis aliis quos pro maiori custodia dicti salis per quascumque partes iurisdictionis eorum duxerint ordinandos libere arma deferre prohibita ad defen-sionem ut cum armis eisdem possint resistere obviantibus eis et obviare volentibus in fraudem ipsius cabelle — Ita quod pretextu armarum ipsarum aliquos non offendant. Item si contingerit aliqua dissensio seu controversia oriri inter cabel-lotos prefatos et alios ad invicem vendicione seu emptione salis eiusdem, vel super ipso sale emendo vendendo vel recipiendo aut contra ipsos emptores vel eorum statutos moneri propterea aliquam questionem civiliter vel criminaliter cabelloti predicti non possent in ius vocari a quibuscunque et coram quibus-cunque officialibus set quoties causa lix et controversia ipsi dirimi debeant et terminari per prefatos Magistros Racionales et coram eisdem teneatur conque-