286 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO N. 216. A. D. 1350 (26 ottobre; Indiz. IV) - Barletta Provenienza Cattedrale. (S. Chiara). Rogatario lohannes de Mango not. Descrizione Taglio rettang: alt. m. 0,56; larg. m. 0,30. Contenuto Litlus, f. qd. Risi de Comestabulo di Barletta, per la monacazione di Paganella, /. qd. Thomasii Longi de Comestabulo, assegna al Monastero di S. Chiara una casa posta in pictagio burgi; la quarta parte di un’altra casa posta in pictagio Cambii, vigne 2 e ordini 26 in eluso Marani e un’altra casa in pictagio Marsicani, sotto pena di once 5 di oro. Nel contratto è firmato un Clemens Magistri lilli de Barolo. f In Nomine domini nostri iehsu Christi Amen. Anno a nativitate eiusdem Millesimo Trecentesimo Quinquagesimo Regnante domino nostro Lodovico etc. Regnorum vero eius Ungarie scilicet anno nono Ierusalem et Sicilie anno tertio feliciter Amen. Mense octubris die vicésimo sexto eiusdem. quarte Inditionis apud Barolum. Nos Angelus Manganus Regalis baroli Iudex, lohannes de Mango pu-plicus eiusdem rerre notarius et testes subscripti licterati etc. fatemur atque testamur. Quod predicto die in nostri presentia Constitutus lillus f. qd. Risi de Comestabulo concivis noster etc. assignavit notario Iohanni Angeli Russi de predicta terra baroli procuratori. Religiosarum mulierum sororis Marie de Baro Abbatisse Monasterii Sánete Clare etc. de cuius procuratione nobis constitit etc. per quoddam puplicum Instrumentum confectum per manus notarii Angeli de henrico etc. presenti et Recipienti ab eo procuratorio nomine etc. Infrascripta bona stabilia que fuerunt qd. Thomasii Longi de Comestabulo conventa dari eidem Monasterio per eumdem lillum nomine et pro parte sororis paganelle f. dicti qd. Thomasii Longi monialis ipsius Monasterii sive eamdem sororem pa-ganellam pro Monachatu ipsius videlicet: domum unam sitam in pictagio burgi ipsius terre baroli et inter hos fines videlicet a duabus partibus iuxta domos bisancii Francisci speciarii, iuxta viam puplicam et alios confines. Item quartam partem pro indiviso cuiusdam domus, cuius domus Relique tres partes pro indiviso sunt Magnei de Comestabulo et Stephani f. qd. galgani maraste, que domus sita est in pictagio Cambii et inter hos fines videlicet iuxta domum heredum Cobelli de Mutio, iuxta domum heredum Iudicis Iacobi de porta et iuxta viam puplicam a duabus partibus. Item vineas duas et ordines viginti sex sive plus sive minus sistentes in pertinentiis ipsius terre in Cluso Marani iuxta vineas dótales Mathei franci de Alamagno iuxta alias vineas ipsius Monasterii et iuxta alias vineas que fuerunt Riccardi de bisantiis. Item domum unam sitam in pictagio Marsicani ipsius terre baroli iuxta domum ipsius Lilli iuxta domum que fuit Gilii de abramante et iuxta viam puplicam etc. f Angelus Manganus q. s. Iudex. (Segno). f Clemens Magistri lilli de Barolo testatur. f Antonius Magistri Marcucii testatur. f Ego Iudex petrus de palmerio testis sum.