CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO mietere voluerint, obligate pene subiacerimus. dare nos prenominati Iohannes et Petracca. basiliusque et ursileo. parti prefate ecclesie, decem solidos scifatos bonos. et quod superius legitur inviti adimpleamus. et nos q. s. prenominati inde vuadiam dedimus. et fideiussores nos ipsos. tibi domine presul astante prefato Estasio tecum posuimus. nec non et licentiam tibi, vel rectoribus eiusdem ecclesie tribuimus nos pignorare nostrosque heredes sine compellatione, per omnia nostra licita et illicita, donec perlecta Impleantur. Et hoc scriptum scripsit basilius notarius qui interfuit. Erat autem predictum scriptum subscriptum vide-licet f Ego Azzomas. criris filius. Item tenor alterius Instrumenti talis erat. Anno ab Incarnatione domini nostri Ihesu christi Millesimo Centesimo Tricesimo septimo sexto Anno Regnante domino nostro Rogerio Sicilie et Italie magnifico Rege. Mense decembre quinta decima Indicione. Ego mulier nomine mara- bila, filia maionis..........tis et liberta et aidia eius, Consenciente mihi Iohanneczcito nepote eiusdem maionis In cuius aldietate......Iohannescito viro meo. filio (manca) presente basilio Iudice et aliis subscriptis testibus. volun- tarie per fustem trado atque appignoro Titi.........Venerabili Sacerdoti. filio cristani eiusdem Civitatis, mediam vineam quam habeo In eluso vinearum ecclesie santi Apollinaris que circumdatur hiis finibus, a medio rasula iuxta vineam predicti Iohannisziti In cuius aldietate maneo et a medio rasu'a iuxta vineas. Ecclesie predicte et a medio rasula iuxta vineas ecclesie santi potiti et a media rasula iuxta vineas predicte Ecclesie Santi Apollinaris pro solidatis quinque bonarum ramesinarum Centum quinque pro solido amodo ad duos an-nos completos nil inde querendo set ad suam utilitatem ea faciendo. Igitur com-pletis hiis duobus annis reddamus eis suisque heredibus predictos solidos et prefata media vinea. in mea meorumque heredum deveniat potestate. tamen per totum mensem decem bris quod si ego vel mei heredes eas in predicto termino non recolligero potestatem habeat recolligendi id, Iohannescitus et frui ad suam utilitatem donec sibi pretium reddidero, si laborata non fuerit observata prefata terminacione. Set si inter hoc mortua fuero pretium iddem (sic) imputetur mihi ad pretium quod idem Iohannescitus mihi se obligaverat dare pro anima mea. post mortem meam. Deinde voluntarie vadiam ei dedi. consentientibus mihi eidem Iohanneczito et prefato viro meo et mediatores apposui prefatos Iohannescitus, ut ego et mei heredes observamus ei taliter et qualiter superius scripta sunt. Sin autem demus eis pro pena, decem solidos sicifatos bonos, et quod superius legitur Inviti adimpleamus. Licentiam etiam nos ipsi mediatores ei tribuimus pignorare nos et nostros heredes per omnia nostra liceità et illiceità, donec perlecta Impleantur. Et hoc scriptum scripsi ego maio notarius quia ibi fui. Erat autem predictum Instrumentum signatum, et sub-scriptionibus dicti iudicis et quorundam testium subscriptorum in eo robo-ratum in hunc modum videlicet. Credatur scripto dum Basilius se scribit in ipso, f Ego guimundus. f Ego leo... Item Tenor alterius Instrumenti talis erat. f Anno ab Incarnacione domini nostri Ihesu christi Millesimo Centesimo Sexagesimo Octavo et tercio Anno Regni domini nostri Guillelmi gloriosi Regis Sicilie et ytalie filii et heredis domini Guillelmi magnifici Regis pie memorie. Mense Iulio Indicione prima. Ego Iordanus Magister palmenterius habitator Cannarum Civitatis filius (manca) presente Guirrisio Iudice et aliis subnotatis testibus voluntarie pro salute anime mee obtuli me in manibus domini Iohannis gratia dei venerabilis