200 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO fatemur atque testamur: Quod predicto die dompna Pasca f. qd. Magistri Iohannis et relieta qd. Maraldicii concivis nostra sollicita meditacione advertens intrinsecis mentis sue quod nil morte est certius nil incertius hora mortis in sane mentis Rectitudine et corporis convalescentia constituta et timens ne ab intestata dece-deret et Bona sua omnia Indesposita Remanerent, dieta mulier prius a me predicto Iudice legaliter inquisita et absoluta in toto huius scripti continentia consensu quoque et auctoritate franci f. qd. Iohannis de Ambrosiana consobrini agnati et legiti mundualdi sui ut dixit, Rerum suarum omnium in eadem nostri presentia sibi condidit codicillum seu dispositionem extremam quam et quod valere voluit iure Codicillorum alterius ultime voluntatis, Cassans et irritans omnia testamenta seu Codicillos olim facta etc. Et inter cetera contenta in Codicillo suo predicto legavit Monasterio Sancte Clare in Barolo Ius annui Census Tare-norum auri quinque debitorum eidem dompne Pasce anno quolibet per Iohannu-ciuin f. qd. Colucii palmenterii super vineis duabus et ordinibus viginti sitis in pertinentiis Baroli in Cluso sancti viti inter hos fines iuxta vineas philippi de Nicastro iuxta vineas Ugolini campsoris iuxta vineas Marcucii de Mango et alios confines cum Infrascripto pacto videlicet quod dictum Monasterium seu Moniales ipsius Monasterii habeant et percipiant dictum legatum Ius annui Census tare-norum auri quinque debitorum anno quolibet eidem dompne Pasce per eumdem Iohannucium et eius heredes, iuxta eorum arbitrium voluntatis et pecunia exinde percipienda per infrascriptos Examinatores dentur in subsidium expensarum passagli Terre Sancte quando fiet ut superius est expressum. Item fecit statuit et ordinavit Epitropos Executores et distributores presentis sui Codicilli seu ultime dispositions dompnum Bartohlomeum Cantorem, dompnum Matheum de Sanctoro, dompnum Angelum Andream et Iaconum Umfredum de Cuculo Clericis Maioris Ecclesie Sancte Marie de Episcopio, quibus et cuilibet eorum in solidum dedit et concessit cum consensu q. s. plenam et liberam potestatem ac speciale man-datum capienda propria auctoritate eorum omnia bona sua et specialiter omnia suppellectilia domus sue ipsaque incontinenti vendendi cuicumque voluerint et de pecunia inde percipienda predicta omnia et singula legata exequendi ut in predicto Codicillo sunt expressa quod autem superius in octava linea ubi legitur, mundualdi sui ut dixit, abrasum et emendatum apparet nemini vertatur in du-bium quia Ego idem notarius cum notitia et conscientia predicti Iudicis et infra-scriptorum testium abrasi scripsi et emendavi non vitio set quia scribendo erravi. In cuius rei testimonium etc. et cautelam presens puplicum instrumentum exinde factum est etc. Quod scripsi Ego predictus Marinus puplicus Baroli notarius qui predictis rogatus interfui et meo consueto signo signavi. (Segnò). -}- Umfredus de Laurecta q. s. ludex. (Segno). -{• Abbas bartholomeus Cantor baroli testatur. -¡- Petrus de sancto petro prior testatur. •}* Ego dompnus francus de lilla testor. ■f Diaconus nicolaus Iohannes testor. (sic). f Ego jaconus de vellus (sic) testor.