CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO detur alii (sic) Sacerdoti eiusdem ecclesie per agnatos suos usque in perpetuum pro celebrandis Missis. Item legavit Angelo f. Galgani de Comestabulo vaccas suas quas habet cum vaccis Angeli de Comestabulo. Item legavit dicto ludici Iohanni de Caro Angelo libros suos legales. qui dicuntur summa aczonis (sic) Autenticum et qui dicuntur tres libri cum Instituta (sic). Item legavit diete Maioris ecclesie Sancte Marie de episcopio de Barolo omnia Bona sua stabilia que ipse Hugo habet in Barolo et pertinentiis eius. excepta quarta competente eidem uxori sue in Bonis ipsis Iure Murgincapitis sui et alia quarta ipsorum Bonorum quam legavit Monasterio Sancte dare de Barolo. Ita tamen quod ortus suus qui est iuxta locum fratrum Minorum in Barolo sit diete uxori sue. et pre-tium ipsius orti computetur in quarta competenti eidem uxori sue in Bonis suis. Item elegit sibi sepulturam in dieta Maiori ecclesia Sancte Marie de Barolo in Camarella eiusdem ecclesie ante figuram Beate virginis et ibi fiet sepulturam ex Bonis suis, et si clerici eiusdem ecclesie non promicterent ipsum sepeliri ibidem quod cadant a legato predicto. Item legavit Angelo Iohanni et Nicolao familia-ribus suis cuilibet eorum unciam unam et dicto Angelo ultra dictam unciam Ronzinum suum falvum. item confessus est recipisse pro emenda Iorlanda una ad opus diete uxoris sue uncias decem quas sibi restituì voluit et mandavit. Item legavit diete uxori sue Robbas et Jocalia. Muliebri per eum diete uxori sue facta et donata. Item voluit et mandavit quod omnia Regimina suppellictilia et ornamenta quecumque domus sue argenti et Jocalium aliorum vendantur per executores subscriptos. et de pecunia exinde percipienda faciant celebrare Missas pro anima sua. Item voluit et mandavit quod dicta uxor sua libere inhabitet domum suam in qua ad presens habitat donec ad alia vota non convolaverit. Item legavit Roselle Sclave sue libertatem et pro Maritagio suo lectum unum et uncias duas. Item dixit et confessus est quod panni de lino et lana et alie res dotales diete uxoris sue de quibus ipsa Instrumentum non habet restituan-tur eidem iuxta Sacramentum suum. Item legavit pro anima sua altari Beati Nicolai de Baro vax unum Rotuntum de Argento, quod habet. Item cuilibet loco fratrum in Barolo, videlicet fratrum Minorum predicatorum augustinensium unciam unam. et cuilibet loco Monialium in Barolo aliam unciam unam. Item legavit Philippo de Barnaba uncias tres. Item legavit libertatem primestre an-cille sue. Item dixit se debere dare cite uxori Riccardi sire petri uncias unde-cim ad aurum de quibus ipsa cita recepit uncias quatuor ad argentum, et voluit et mandavit quod de summa unciarum quatuordecim quas Tontus Sannella debet dare sibi in auro dentur sibi uncias octo et de defectu de argento ad aurum suppleatur sibi vel Riccardo viro suo. et residuum ipsius pecunie percipiant executores ipsi. Item dixit se debere dare Nicolao Frisario certam quantitatem pecunie iuxta quaternum suum quam sibi restituì mandavit. Item voluit restituì Galgano de comestabulo Instrumentum unum continens qualiter ipse Galganus tenetur sibi in uncias viginti vel viginti duobus. Item dari mandavit fìlie qd. Nicolai de Lilla uncias sex. Item dixit se habere Bona stabilia Infrascripta. videlicet domum in qua habitat; dictam domum sitam in Ruga francorum. Item domum unam que fuit Sabini de Adam emptam pro unciis viginti iuxta teno-rera instrumenti inde confecti, quam domum si dictus Sabinus redimere voluerit detur et restituatur eidem pro unciis sedecim ad aurum si ad aurum emptafuit et si in argento ad argentum iuxta tenorem instrumenti. Domum unam in pia-