CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO N. 103. A. D. 1326 (23 aprile; Indlz. IX) Provenienza Cattedrale. Data di luogo Barletta. Rogatario Magister Spina not. Descrizione Taglio rettang: alt. m. 0,34; larg. m. 0,24. Macchiata. Scrittura Gotica molto sbiadita. Contenuto I coniugi Umfredo de gactis, f. Guillelmocti de gactis, et Maria, f. qd. fran-citelli de dompno Franco, donano prò anima alla Chiesa di Santa Maria Maggiore di Barletta una casa, posta in pictagio Marcicani, iuxta do-mum Episcopi Cannensis. Bibliografia Inedita. f Anno (in maiuscola) ab Incarnatione domini nostri Iehsu christi Millesimo Trecentesimo vicesimo sexto Regnante domino nostro Roberto etc. Regnorum suorum anno anno (sic) septimo decimo Mense Aprilis vicesimo Tertio die eius-dem None Indictionis apud Barolum. In presentia nostrum Iohannis de Mau-rone Regalis Baroli Iudicis, Magistri Spine puplici eiusdem terre notarii et te-stium subscriptorum licteratorum etc. Umfredus de gactis f. Guillelmocti de gactis et Maria mulier f. qd. franticelli de dopno franco vir et uxor concives nostri, dieta quidem mulier a me predicto Iudice prius legaliter inquisita et ab-soluta in tota huius scripti continentia consensu quoque dicti Umfredi viri sui voluntarie cum tota debita et consueta juris observantia donaverunt titulo dona-tionis irrevocabilis causa mortis et ex ipsis donationis causa per fustem tradide-runt discreto viro dompno Marino de Russello Canonico Maioris Ecclesie Baroli vicario et procuratore Nobilis viri domini Francisci de Marra Archipresbiteri diete Maioris Ecclesie tam nomine suo proprio quam etc. domum unam eorum sistentem in Civitate baroli in pictagio Marcicani a medio Castro iuxta aliam domum diete Ecclesie iuxta viam a medio pariete iuxta domum Cite Rise reliete qd. Risuli de Riso a medio pariete iuxta domum domini Episcopi Cannensis ......ex causa ipsius donationis a clericis diete Ecclesie quod ipsorum anime missas et orationes ad dominum Iehsum christum quod dicti clerici facere debeant in perpetuum anniversarium prò anima dicti Umfredi anno quolibet die obitus ipsius ad expensas etc. Quatinus post mortem dicti Umfredi dieta Ecclesia dictam domum ex ipsa donationis causa libere teneat possideat etc. Guadiam quoque dicti donatores dicto dompno Marino dederunt etc. obligaverunt omnia bona sua etc. Contra que si faciant pene nomine componant diete Ecclesie unciarum auri quatuor et totidem Regie Curie etc. Quod scripsi ego predictus Magister Spina puplicus Baroli notarius qui predictis rogatus interfui et meo signo consueto signavi. (Segno). Iohannes de Maurone q. s. Iudex. (Segno). -j- Angelus Federicus de Marra testatur. -j- Clemens de Marangio puplicus baroli notarius testatur.