CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 129 contra dictos Clericos et plures alios de maiori parte cleri predicti et Certos Laycos de dieta terra Baroli ipsas sedictiones et prodictiones fecit in Trano ubi Clerici et Layci supradicti venerant sub Regia protectione securi ad mandatum propterea eis factum per Nobilem et Egregium virum dominum Philippum de Sangineto militem Regium Capitaneum generalem et Iustitierium Terre Bari vel eius locumtenentem perhibituri testimonium veritatis in previsione cuiusdam pene que vertitur inter procuratorem Curie et dicti domini Capitanei et certos notarios et alios Barolitanos dictusque tranensis Archiepiscopus in ipsis sedictionibus et prodictionibus factis per eum in Trano ipsius Civitatis Trani Ianuis Clausis cum Tumulto massimo et Rumore in popu[lo] Cepi fecit de personis et suo carcere turpiter mancipari dictos dompnum Gervasum, dompnum lucam, dompnum Goffri-dum et dompnum Guillelmum de Caressema et Certos alios Clericos dicti Cleri et adhuc ipsos detinet Carceratos. Verum quia aliis Clericis dicti Cleri quibus etiam ipse Archiepiscopus minatur et minari non cessat datum est pro utiliori meliori et saniori consilio quod ipsi clerici propterea personaliter non accedant ad predictam terram Iuvenacii cum locum ipse sit suspectus et non Tutus Clericis supradictis, cum ipsos Transire opporteat (sic) propterea per Tranum et loca Tranensis dyocesis et ad officium cuiuslibet Iudicis pertineat prout Iure volunt, quod predicitur debent de Tuto loco cum litigantibus coram eo quoniam testibus producendis coram eo per litigantes eosdem ne eis deteriori contingant. Idcirco dictus Clerus dicti dompnus Georgius et dopnus Henricus consentientes prius in nos pre-dictos Iudicem et notarium etc. cum scirent non esse nec se fore nostre Iurisdictionis etc. causa dignitatis ecclesiastice confisi de fide prudentia et legalitate discreti viri Iudicis Conradi Guillelmi de Sanguino de Barolo concivis nostri voluntarie cum tota debita et consueta iuris observantia etc. constituerunt et sollepniter ordina-verunt verum et legitimum procuratorem Syndicum yconomum actorem defensorem excusatorem ac Nuntium specialem seu quocumque nomine censentur et duci potest dictum Iudicem Conradum etc. ad conferendum se nomine et pro parte dicti Cleri et dictorum dompni Georgii et dompni Henrici coram dicto Iohanne Archipre-sbitero subdelegato in dieta causa apud Iuvenacium apud dictam Matricem ecclesiam ad proponendum dicendum alligandum et protestandum in scripto predictas omnes et singulas suspicionis et timoris causas quibus dictus Clerus et predicti dompnus Georgius et dompnus Henricus pro predicta causa coram dicto Iudice subdele: gato se presentare apud dictam terram Iuvenacii minime compelluntur et ad facienda exinde scripta puplica competencia ad cautelam etc. Presens puplicum procurationis scriptum factum est per manus mei notarii signo meo solito signatum Sigillo Capituli diete Matricis Barolitane Ecclesie Sigillo et subscriptione mei iudicis etc. Quod scripsi Ego predictus Iohannes etc. et solito signo meo signavi. (Segnò). t Iohannes de Maurone q. s. Iudex. (Segno). f Ego Gualterio (sic) filio di Alexio testiu sum. (sic). f Ego Margarita de lene tesstator. (sic). f Ego Regoliosus, de Petro de Leo testatur. (sic). f Ego Tornasi de botemano testi sum. (sic). f Ego amdreas (sic) musca testis sum. j Ego nicolaus de amichi (sic) testis sum. Mancano i sigilli della Chiesa e del giudice; si notano i fori. Santeramo — Codice Diplomatico Barlettano 9