CODICE DIPLOMATICO BARLETTÁÑO ipsumque et quicquid ex eo sequtum extitit, auctoritate ei commissa finaliter annullare et irritare curarunt, ac nullum et irritum nunciare. Quibus taliter gestis ut dictum est, dum quedam nobis Instrumenta necessaria inter muminima nostre Vi-giliensis Ecclesie quereremus, occurrerunt nobis, quedam instrumenta, et quedam cautele, designancia manifeste, predictas Ecclesias Sancti Thome, Sancti Fortunati et omnium Sanctorum, cum Iuribus et pertinentiis suis ad ius et proprie-tatem, predicti Montis Sacri legitime pertinere, continentia qualiter Bone memorie quondam dominus Amandus tunc Vigiliensis Episcopus de consensu et volúntate Capituli sui, concessi easdem Ecclesias, videlicet Sancti Thome, et omnium Sanctorum de paciano, nec non quicquid iuris habebat nomine vigiliensis Ecclesie, in ecclesia Sancti Fortunati, predicto Monasterio Montis Sacri, quondam fratre Alberto tunc Monasterii ipsius Abbate concessionem eandem pro parte eiusdem Monasterii recipiente, que quidem concessio facta fuìt dicto Monasterio per pre-fatum Amandum Episcopum, prout eandem Instrumenta declarant, Sub anno domini, Millesimo Centesimo, Sexagésimo tercio et sunt sigillis plumbeis penden-tibus dicti domini Amandi Episcopi, et Canonicorum seu clericorum Vigiliensis Ecclesie qui tunc erant subscriptionibus communita. Invenimus etiam quedam alia privilegia Summorum Pontificum concessa predicto quondam domino Amando Vigiliensi Episcopo et successoribus eius quibus omnes Ecclesie site in Vigiliensi dvocesi que in ipsis privilegiis, propriis exprimuntur vocabulis, eidem domino Episcopo, suisque successoribus sollepniter confirmantur. in quarum ecclesiarum confirmatarum numero, predictas ecclesias Sancti Thome, Sancti Fortunati et omnium Sanctorum non vidimus contineri, causa quod spectantes ut credimus Monasterio memorato, ex concessione predicta. Visis igitur instrumentis predictis et privilegiis memoratis, et pro ea diligentius informati volentes bonum consciencie sequi, contra quam qui fecerit edificai ad gehennam. ac nolentes in preiudicium anime nostre, captioni et detentioni dictarum Ecclesiarum per nos olim factis insistere, nec Vigiliensem Ecclesiam cum alterius vitare Iactura, In presentía predictorum omnium Iudicis notarii et testium, sponte libere et absolute ex certa nostra conscientia informata ex tenore Instrumentorum et privilegiorum ipsorum renunciamus Captioni et detentioni predictarum Ecclesiarum et bonorum ipsarum, omnibusque processibus inde gestis‘et habitis per nos et quocumque alios Iudices ordinarios vel etiam delegates, post capctionem et detentionem de ipsis Ecclesiis per nos factas. et ex nunc quantum in nobis est, Ecclesias.....possessione et detentione nostra, liberas cedimus et etiam absolutas, et reducimus eas in eo statu, quo fuerant ante capctionem nostram et detencionem predictas. Salvo tamen annuo censu quem.........Vigiliensis Ecclesie dictum Monasterium seu dictus Abbas ipsius pro parte............ac Petri Apostoli de Mense Iunii, ad altare ipsius manualiter solvere et assignare tenetur. et quem consue-verunt persolvere singulis annis altari predicto. nec non salvis et reservatis aliis Iuribus eidem nostre Vigiliensi Ecclesie etc. Unde ad futuram memoriam, et predictorum Abbatis et conventus ac Monasterii eiusdem cautelam, er perpetuam firmitatem, de predictis renunciacione et liberacione per nos factis de Ecclesiis memoratis, presens Instrumentum fieri fecimus per manus predicti Nicolai puplici Vigiliarum notarii, signo suo solito, sigillo et subscriptione nostra, predictorum Iudicis ac aliorum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum. Nos autem predicti Iudex notarius et testes fatemur predicta omnia et singula vera esse, et