¿04 CODICE DIPLOMATICO BALLETTANO N. 135. A. D. 1332 (9 luglio; Indiz. XV) Provenienza Data di luogo Rogatario Descrizione Scrittura Contenuto Bibliografia Cattedrale (olim S. Lucia). Barletta. Angelus de Henrico not. Taglio rettang: alt. m. 0,55; larg. m. 0,38. Gotica. Dompna Pavia, relieta qd. Ursonis caldararii, fattasi Monaca nel monastero di S. Lucia, lega prò anima al detto monastero una sua casa, sita in Pictagio Sancii Stephani. Nel contratto si ricorda una consuetudine di Barletta. Inedita. -j- Anno ab Incarnatione domini nostri Ihesu Christi Millesimo Trecentesimo Tricesimo secundo Regnante domino nostro Roberto dei gratia Magnifico Rege Ierusalem et Sicilie ducatus Apulie et principatus Capue provincie et forcalquerii ac pedimontis Comite Regnorum suorum anno vicesimo quarto. Mense Iulii die nono eiusdem quintedecime Indictionis apud barolum. Nos Nicolaus de Laurecta Regalis baroli Iudex. Angelus de henrico puplicus eiusdem terre notarius et testes subscripti licterati de eadem terra ad hoc specialiter vocati et rogati presenti puplico scripto fatemur atque testamur, quod predicto die ad petitionem et preces proinde nobis factas pro parte dompne Pavie reliete qd. Ursonis Caldararii con-civis nostre contulimus nos ad Monasterium sancte Lucie de barolo et nobis ibidem presentibus Invenimus ibidem dictam dompnam Paviam, que predicta dompna Pavia in nostri presentia constituta considerans et inter penetralia sue mentis revolvens assidue prout dixit quod Immane fragilitatis condictio exigit ut bona temporalia sint transitoria et caduca et solum ea perpetua stabilitate consistunt que deo et locis sacris et venerabilibus offeruntur satis namque laudabile et acceptable commercium est et commutatio quando pro terrenis celestia et pro transi-toriis possidentur eterna. Idei reo dieta dompna Pavia prius a me predicto Iudice legaliter inquisita et absoluta in tota huius scripti continencia consensu quoque et auctoritate Nicolai filii Gualtirelli Sarrappe electi et petiti sibi per eam mun-dualdi quoad presentem contractum et per me predictum Iudicem auctoritate consuetudinis baroli confirmati pro eo quod Angelus f. qd. Ciccoli filii sui nepos et legitimus mundualdus suus est in pupillari etate constitutus et legitimo tutore caret ut dixit et sibi ad hoc consentire non potest attendens sanctam Religionem ac laudabilem et honestam vitam priorisse et Monalium dicti Monasterii sancte Lucie de eadem terra baroli sua bona mera et spontanea voluntate de eo se de-dicatis obtulit se dicto Monasterio Sancte Lucie in sororem Monialem ipsius Monasterii et ex causa oblationis et dedicationis ipsius obtulit donavit et per fustem tradidit et assignavit donationis titulo irrevocabilis inter vivos eidem Monasterio sante Lucie pro remissione suorum peccaminum et parentum suorum Domum unam suam sitam intus in dieta terra baroli in pictagio santi Stephani inter hos fines videlicet iuxta domum dicti Monasterii sante Lucie iuxta domum Fanelli et Thomasii fratrum filiorum qd. Nicolai bonelli iuxta viam puplicam et alios confines in manibus videlicet Religiose et honeste mulieris sororis Francesce de Melficta priorisse con-