22 CODICE DIPLOMATICO barleTtanò qui vulgariter termini appellantur, facturi divisionem et limitacionem vestram huiusmodi sub formidabili pena, quam imponatis auctoritate presencium firmiter a partibus observari. Ita quod neutra parcium quicquam in contrarium audeat vel presumat, et facturi fieri de tota execucione presencium publica consimilia competentia instrumenta, quorum aliis utrisque dictarum parcium assignatis et ceteris quorum intererit, aliud retineatis vobis, statim ad Curiam Magistris Ra-cionalibus eius qui morantur Neapoli destinandum, nostre tamen Curie reservato quod si aliqua dictarum parcium in distinctione divisione ac limitacione prefatis racionabiliter assereret se gravatam, liceat nobis distinctionem divisionem et limitacionem easdem corrigere et per ordinate provisionis remedium emendare. Interim tamen distinctioni divisioni et limitacioni vestre huiusmodi stari volumus et parere, sic equidem quod nulli dictarum parcium preiudicium gravetur, illud au-tem vos observare precipimus, ut facta divisione ac limitacione prefatis, omnem quae predicitur novitatem iniuriam turbacionem sive molestiam attemptatam circa id quod de tenimentis ipsis partem continget alterutram, reduci penitus faciatis in pristinum et prout expedit emendari. Ita quod divisio ipsa facta nihil residuum habeat inter partes easdem ad dissidium vel rancorem. Provisio quod ad ea que curia nostra tenet vel massariis forestis aut solaciis nostris deputata sint manus vestras pretexu divisionis huiusmodi nullatenus extendatis. Ilio vel illis ex vobis judicibus qui presentes extiterint execucioni presencium vacaturis et decisuris quod unus vel plures inceperint, aliorum abscencia non obstante. Datum Neapoli per Bartholomeum de Capua etc. die XIIo iunii IIe indictionis etc. Verum quia predictis Magistro Justiciario et Judicibus arduis et expressiori-bus Curie nostre serviciis prepeditis dictoque Karolo de Lagonessa, interea vita defuncto, prescripte lictere nostre nullum adhuc sortite sunt execucionis effectum nos execucionem ipsarum tibi duximus tenore presencium commictendam, fide-litati tue mandantes quatenus licterarum ipsarum formam diligenter actendens. prefato Joanni nec non heredi dicti quondam Karoli de Lagonessa ac balio seu tutori suo per se vel procuratores suos sufficienter instructos et universitatibus predictarum terrarum Salparum et Cidiniole per eorum Syndicos ac ceteris qui evocandi fuerint evocatis, ad earumdem licterarum nostrarum execucionem, juxta ipsarum continenciam earum forma diligenter actenta ac si nominatim et prin-cipaliter tibi directe fuissent procedas instanter.