CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO Niversa, et Demetrio Iudicis Gaudii de Baralo quibus olim in anno duodecime Indictionis proxime preterite per magistros rationales diete Magne nostre Curie cum in Apulie partibus residentibus et vendentes pro anno indictionis XIII tune sequende. officium Secretie Apulie per diversis augumentis factis per eos in cabella dicti officii Secretie certa per sepedicte Curie nostre partem quan-titas pecunie fuit promissa et pro compensatione ipsius promisse pecunie ipso-rum cuilibet non obstante quod de una statione ad aliam compensatio non debet admicti uncias auri duodecim pondus generalis tantum et non plus de quantitate porcionis ipsorum quemlibet contingentis de debito supradicto provi-dimus relaxandos noluntur quod de eo quod quemlibet predictorum Stephani et Demetrii pro dicta portione contigit eorumdem relaxes atque deducas uncias auri duodecim supradictas, si quid portio ipsorum ultra quantitatem eandem eis deducendam excesserit, recolligas eb eisdem per terminos supradictos. Recepta autem fideiussione predicta de quolibet predictorum in forma predictam pecuniam huiusmodi predictarum unciarum aureorum triginta novera tar. septem, granorum quatuordecim et medii per ternos jamdictos recolligas ab eisdem in dictam penam dupli ab hiis qui deficerent in ipsius solutionem pecunie sicut contigit eisdem ut superius continetur ipsos ad id per res ipsas auctoritate publica compulsimus. Illos autem quos insufficientes esse inveneris studeas arrestare tamdem devenendum donec dictas portiones eorum non per predictos terminos set instanter absque defectu quolibet pro parte Curie nostre solvant quam pecuniam exactam ab eis, nulla interventione facta infra predictos terminos ipsam recolligeris mictas per tuum fidum nuncium et facias assignari receptori predicto et ab eo sub eius sigillo recipi nolumus, tantum quod predictis debitorum ipsis quod si in termino ipso eandem pecuniam tibi non solverint ut prefertur tam a predictis heredibus dicti qd. Angeli quam a prefatis aliis sociis eius mandabit curia nostra exigi totum et integrum pretium dicti Salis sicut tempore conventionis inite inter dictam Curiam et heredes predictos fuit expressum ac etiam declaratum eo tarnen nostre Curie reservato quod pretextu presentium in convencionibus et obligatio-nibus super solucione predicta factis per heredes dicti qd. Angeli cum adiectione certe pene nullumque eidem Curie preiudicium generetur. Preterea quia predictis Stephano de Niversa qd. Angelus Iudicis Gaudii Andrioctus de Argenterà et Ric-cardus de Marocta de Barolo olim in anno none Indictionis. Cabelloti Salis Salinarum Manfredonie et Cannarum sub Magistratu predicti Henrici de hervilla tunc secreti Magistri Portulani et procuratoris ac exigentis Salis Apulie de quantitate pecunie quam pro ipsius locatione Cabelle dare nostre Curie tenebatur uncias auri triginta quinque et tarenos viginti quatuor et grana decem et septem, necnon Angelus de Alamagno et Malgerius de Porfido de Barolo olim in annis decime undecime et duodecime Indictionum proximo preteritorum sub Magistratu dicti Henrici de Hervilla similiter Cabelloti iurium dicti salis Cannarum Manfridonie et Salparum pro eadem Cabella uncias auri septuaginta tarenos viginti quinque et grana quinque exolvere eidem Curie restiterunt sicut inve-nitur pro ratione dicti Henrici de ipso Salis officio quod in dicto archivo nostro servatur tibi addiciendo precipimus quatinus receptis presentibus. dictas pecunie quantitates in iisdem terminis modo quo supra ab eisdem olim cabellotis et heredibus mortuorum ex eis sicut illos ut predicitur dare tenentur nec non aliis eorum sociis quos tibi legitime consistent societatem extraxisse cum eis in