Codice diplomatico barlettaxo manus eiusdem notarii puplici autenticari, transcribi et reddigi faceremus ad fa-ciendam fìdem et certitudinem de ipsa omnibus quorum intererit, etiam si dieta apodixa originalis minime apparerei et ad Cautelam dicti archipresbiteri et dicti sui vicarii et capituli etc. Cuius Requisitioni utpote iuri conferre annuentes quia dictam apodixam una cura eodem notario vidimus legimus et inspeximus diligenter omni vitio et suspicione carentem et in prima sui figura esistente etc. qui predictus notarius Marinus, mandato et auctoritate nostris dictam apodixam de verbo ad verbum exemplavit etc., Cuius predicte apodixe per omnia talis erat. Noverint Universi presentes licteras Inspecturi quod Nos Synicius domini pape clericus apostolice sedis nuncius Recepimus a discreto viro Paulo Archi-presbitero maioris ecclesie sancte Marie in baroli villa, prò censu unius obuli maxamutini in quo eadem ecclesia sancte marie prò septem annis preteritis ecclesie Romane tenetur tanquam ecclesia exempta viginti sex et quartam auri ad generale pondus Regni Sicilie quatuor tarenis minus quarta prò quolibet obulo computato. In cuius Rei testimonium presentes licteras exinde fieri fecimus nostri sigilli, munimine Roboratas. datum apud Barolum tertio Kalendas Ianua-rii anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo tercio Indictione secunda, pontificatus domini Gregorii pape decimi anno secundo (i) Et ego vero predictus notarius Marinus puplicus Baroli notarius prò eo quod dictam originalem apodixam una cum cum (sic) eisdem domino Episcopo Capitaneo Iudicibus et testibus Infrascriptis vidi, legi et inspexi omni vicio et suspicione carentem et in prima sui figura existente et sigillum ipsius vidi et caractiles eius note erant mandato et auctoritate predicti domini Episcopi Capitanei et Iudicum predicto-rum, ispam originalem apodixam ispis presentibus etc. fideliter exemplavi etc. In cuius Rei testimonium et dicti abbati Nicolai peticionem ac omnium quorum interest etc. presens puplicum autenticacionis Instrumentum exinde factum est per manus mei predicti notarii signo meo solito signatura sigillis nostrorum q. s. predictorum domini Episcopi et capitanei sigillis et subscriptionibus nostrum q. s. predictorum Iudicum et nostrum infrascriptorum testium subscriptionibus Ro-boratum. Quod scripsi ego predictus Marinus puplicus Baroli notarius qui pre-dictis Rogatus Interfui et meo signo consueto signavi. (Segno). -j- Nos Pascalis dei gratia Cannensis Episcopus testor (sic). Segue il Sigillo. -¡- Nicolaus de Laurecta puplicus Iudex. (Segno). -f- Iohannes de Cantore q. s. Iudex. (Segno). -j- Nicolaus Stephani Gualdaffi puplicus Baroli notarius testatur. Angelus de Costa Regalis Baroli Iudex testatur. -j- Clemens de Magistro Santoro puplicus Baroli notarius testatur. ■j- Leonardus Manganus puplicus Baroli notarius testatur. -j- Angelus Nicolai de Flore puplicus Baroli notarius testatur. j Iohannes Angeli russi puplicus baroli notarius testatur. -¡- Iacobus nicolai de Leucio puplicus Baroli notarius testatur. -j- Iohannucius notarii Iacobi de Imbidia testatur. N. B. — Il doppione di questa pergamena riporta il transunto di altre quattro ricevute di cui qui appresso si riporta un sunto: la prima del 1267, sotto il n. 287, è riportata per intero dal (1) Questo documento è pubblicato integralmente nell1 Vili voi. del « Codice Diplomatico barese » n. 303.