CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 49 dictorum abbatis et conventus ac Monasterii predicti in possessionem predicta-rum Ecclesiarum et bonornm eorum causa rei servande predicte prout per acta facta exinde per eundem dominum Episcopum Salpensem nobis proinde facta est piena fides. Verum quia oportebat........in suam sententiam executioni mandare ut dixit ac procuratorem eiusdem abbatis et Conventus memorati Monasterii Montis Sacri in corporalem possessionem ponere predictarum Ecclesiarum quarum restitutionem petebat per causam predictam et prefate......sint site nos qui supra Iudicem notarium et testes actendentes rogavit et ex parte Sedis Apostolice atque Regia requisivit nostrum officium implorando ut ad dictam terram vigiliarum accederemus personaliter cum eodem visum et........Salpensis Episcopi subdelegati predicti super assignanda possessione predicta, quia ut dicebat copiam Iudicis notarii et testium de eadem terra vigiliarum prohibente hoc dicto domino vigiliensi Episcopo habere ibidem non poterai. Nos vero..... et rogatum procuratoris abbatis et Conventus Monasterii sepefati ad dictam civi-tatem vigiliensem una cum eis prescripto die nono predicti Mensis Novembris diete none Indictionis personaliter accessimus et primo accedentes ad........ Salpensis subdelegatus predictus posuit predictum procuratorem predictorum obbedientie et Conventus in corporalem possessionem ipsius Ecclesie et Bonorum suorum. Et inde profecti sumus ad predictam Ecclesiam Sancti fortunati et dictus sub.......corporalem possessionem Ecclesie prefate ac Rerum pertinentiarum ipsius. Ultimo nos contulimus ad predictam Ecclesiam omnium Sanctorum de Paciano et ibi predictus subdelegatus in ipsius Ecclesie ac Bonorum et pertinentiarum ipsius corporalem......eundem procuratorem similiter induxit causam servande rei auctoritate apostolica sibi commissa per predictas licteras delegati predicti. Unde ad futuram rei geste memoriam et ad perpetuam firmitatem et ad petitionem procuratoris.......testimoniale, scriptum puplicum exinde factum est per manus mei predicti Iohannis de Prothomagistro puplici Baroli notarii quia predictis rogatus interfui signo meo solito signatum sigillo et subscriptione mei......roboratum. Quod scripsi ego predictus Iohannes puplicus notarius etc. Essendosi nella pergamena sperduto tutto il lato sinistro non si vedono affatto nè le firme del giudice e dei testi, nè il tabellionato del notaio. Segue a destra la seguente firma: f Aymardus Dei Gratia Salpensis Episcopus Iudex Subdelegatus qui supra-dicta testamur. Santeramo — Codice Diplomatico Barlettano, 4