CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 127 hec et alia plenius continentur, dictique citati asseruerunt coram nobis, quod aput Tranum, Vigilias, Cauratum, et Andriam venire non possunt neque debent de iure, pro eo quod non sunt loca tuta eis, quod dieta loca sunt de Iurisdi-cione et dyocesi domini. B. (1) Tranensis Archiepiscopi, qui continue et iniuste insidiatur et minatur dictis citatis offendere in personis et rebus eorum, et propte-rea conventi ipsi ad evitanda scandala et personarum pericula que exinde oriri possunt inter eos et homines dictarum Civitatum ipsi non possunt neque de iure coguntur comparere coram dicto domino Capitaneo in Civitatibus supradictis propter quod dicti citati Confisi de fide prudencia, et legalitate, discreti viri. Iudicis Corradi Guillelmi de sangineto de Barolo, voluntarie cum tota debita et consueta iuris observancia in nostri presencia, fecerunt, constituerunt et ordina-verunt, eorum verum et legitimum procuratorem, et nuncium specialem, dictum. Iudicem Corradum. presentem et procurationem ipsam in se suscipientem sponte, ad conferendum se nomine et pro parte dictorum citatorum coram predicto domino Capitaneo et Iusticiario Terre Bari; vel eius locumtenenti, ad exponendum coram eis predicta, et ad petendum, quod velit si placet cum sit de iure, quia causa civilis est, commictere audienciam ipsorum testium citatorum alicui officiali Regio de Terris convicinis diete Terre Baroli, de quo non sit suspicio aliqua, ut ipsi testes citati non graventur laboribus et periculis personarum in eundo et reddeundo (sic) ad dictam Curiam eis non tuta, immo suspecta et insidiosa prout superius sunt exposita, et ad prestandum, proponendum, alligandum, dicendum, petendum, et probandum, omnia et singula que fuerunt opportuna etc. In cuius rei testimonium etc. Quod scripsi ego predictus Iohannes de Gavarretto puplicus baroli notarius qui predictis rogatus interfui et meo signo consueto signavi (Segno). -J- Francus de Marra q. s. Iudex. (Segno). -j- Iohannes de umfredo ohm Regalis baroli Iudex testatur. y Ego Angelus de roma testis sum. f Thomasius de magistro henrico testatur. (1) L’arcivescovo di cui si parla è Bartholomeus (Vedi Prologo).