2ÒO CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO diocesi Tranensi Ecclesiam Sánete Marie de Barolo cum omnibus pertinentiis eius. Item térras et possessiones apud pontem cannarum, et ecclesiam Sancti Spiritus de ponte canusii cum terris et possessionibus suis. In Episcopatu Andriensi ecclesiam et Monasterium Sancti Thome de Andria. In diocesi Botontina Ecclesiam Sancti Spiritus. cum omnibus pertinentiis suis. In diocesi Signina. Castra vallemontonis. metellanici et Carpineti cum omnibus Ecclesiis intus et foris. In diocesi tusculana Ecclesiam Sánete Marie de Frascato cum castro et omnibus possessionibus suis. In diocesi velletrensi Ecclesiam Sancti Andree cum castris et possessionibus suis. Quatuor filos salinarum inpedica vetula in campo Saline ostiensis. pedicam de furcella ad Sal faciendum, et salinas quas habetis in territorio portuensi in campo maiori. Preterea Indulgentie nostre Ecclesie gratiose vobis et Ecclesie vestre ac membris eiusdem a predecessoribus nostris concesse apostolica auctoritate confirmamus, et eas ¡Ilibatas manere sancimus. Nulli ergo omnino homini liceat hanc nostre constitutionis paginam infringere vel ei ausu temerario contrahire. Si quis autem hoc attemptare presumsperit indignationem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli Apostolorum eius se noverit incursu-rum. Datum Trebis tertio nonas Septembris pontificatus nostri anno quinto. Tenor autem alterius indulti talis est. Bonifatius Episcopus Servus servorum dei. Dilectis filiis Capitulo lateranensis ecclesie Salutem et apostolicam benedic-tionem. Ad Vestrum et ecclesie vestre statum tranquillum et prosperum paternis studiis intendentes et volentes propterea vos et Ecclesiam ipsam cum membris suis prerogativa favoris et gratie prosequi specialis. Vos et eiusdem Ecclesiam cum omnibus membris a prestatione decimarum et collectarum ac procuratio-num quarumlibet, que iam auctoritate apostolica dignoscuntur imposite et decreto imponende, auctoritate presentium gratiose duximus eximendos, vobis nichilominus concedentes, ut ad prestandas decimas, collectas, et procura-tores eosdem, per apostolice Sedis vel legatorum eius Heteras compelli minime valeatis, nisi eedem lictere de prefata lateranensi ecclesia plenam et expressam fecerint mentionem. Nos enim ex nunc irritum et inane decernimus si quid scienter vel ignoranter contra huiusmodi exemptionis et concessionis nostre teno-rem a quoque contingerit attemptari. Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam nostre exemptionis. concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contrahire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incitrsurum. Datum Trebis, IIIo, nonas Septembris, pontificatus nostri anno quinto. Tenor autem alterius indulti talis est. Bonifatius Episcopus servus servorum dei. Dilectis filiis Capitulo ecclesie lateranensis. Salutem et apostolicam benedictionem. Gerentes vos et lateranensem ecclesiam in visceribus caritatis libenter vobis concedamus per que status nostri tranquillitas procuretur, hinc est quod nos vestris suplicationibus inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus ut nullus delegatus vel subdelegatus ab eo, executor seu etiam conservator auctoritate licterarum Sedis apostolice vel legatorum eius vel quivis alius possit in vos vel quemque vestrum excomunicationis aut suspensionis aut Ecclesiam predictam et ecclesias subiectas eidem interdicti proferre sententias absque speciali mandato Sedis eiusdem faciente plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Nos enim ex tune Sententias si quas contra presentís tenorem indulti promulgati forte