20 CODICE DIPLOMATICO BARL ETTANO Salparum ac aliarum terrarum et locorum circum adiacentium antiquioritas scilicet fide dignos et qui rei melius scire valeant veritatem de territoriis et teni-mentis diete Terre Baroli sic unitis et aliis tenimentis terre Salparum inquisitione studeas facere diligenter et secundum quod per inquisitionem eandem inveneritis fore probatum. Vos territorii et tenimenta ipsa designatis et distinguatis ab invicem per fines lapideos qui vulgariter Termini appellantur et determinationem eandem quam feceritis faciatis a partibus sub et formidabili pena inviolabiliter observari. Ita quod neutra partium eorundem iustam habent materiam conquirendi nostre eiusdem Curie reservato quod si aliqua dictarum partium ex distinctione et limi-tatione predictis afferret rationabiliter se gravatam liceat eidem Curie nostre distinctionem et limitationem predictas corrigere et ordinare provisione et remedio emendare. Iterum tamen eisdem distinctioni et limitationi Vestris stari volumus ut est dictum sic equidem quod nulla partium predictarum exinde preiudicium gravaretur. Actentius provisuri ut ad ea que Curia nostra tenet, vel sunt nunc forestum aut solaciis deputata manus vestras pretextu presentium nullatenus extendatis subiungendo quoque Vobis precipimus ut si legitime vobis constite-rit dictum Karolum vel offìciales suos aut homines diete terre Salparum super dictis tenimentis seu territoriis aut locis tenimentorum ipsorum aliquas contra nostram Curiam vel homines diete Terre Baroli aptentasse indebitas novitates vel occasione diete contentionis in penas aliquas eis forte impositas rationabiliter incidisse. Vos novitates huiusmodi revocari et revocationi sicut expedit in irritum facientes rem in statum pristinum reducatis ac contra eosdem Karolum, officiates eius et dictos homines Salparum ad exactionem dictarum penarum quas forte sicut pre-dicitur rationabiliter inciderunt. Statim pro Curia nostra mediante iustitia proce-datis dictam nostram Curiam ac Barulitanos cives in possessione dictorum tenimentorum et territoriorum, in qua possessione dictas distinctionem et limitationem nostras iuste fuerint per nos et alios sicut expedire videritis manutenetis prote-gentes. et iusti vigoris presidio defendentes facturi fieri cum forma presentium puplica consimilia competentia instrumenta etc. Datum Neapoli per B. d. C. die XII aprilis IIe Indict. —