5» Codice diplomatico baRlettano simo mensis februarii undecime Indictionis. sub anno domini Millesimo Trecentesimo tercio decimo. Pontificatus quoque Sanctissimi patris et domini, domini Clementis divina providentia summi pontificis quinti anno septimo. Nos vero huiusmodi officium seu mandatum acceptantes visis et diligenter inspectis omnibus actis iuribus rationibus decreto et aliis munimentis electionis predicte, ac sufficienti examinatione habita totius processus ipsius seu forme electionis predicte, nec non materie seu persone electi tam circa honestatem et circumspectionem quam habet in temporalibus et spiritualibus, et sufficienti scientia, ac examinatis diligenter omnibus aliis que in ipso negotio examinanda fuerint. Quia ipsam electionem invenimus canonice celebratam et de sufficienti persona. Auctoritate nobis commissa eam confìrmamus. Et ipsi domino Iohanni electo, sic confirmato, iuxta formam nobis tradi tam, in spiritualibus et temporalibus administrationem commictimus in ecclesia Montis Viridis predicta et diocesi ipsius. In cuius rei testimonium et predictam domini electi confirmati cautelam presentes licteras exinde sibi fieri fecimus sigillorum nostrorum pendentium munimine roboratas. Datum Neapoli die vicesimo tertio mensis februarii undecime Indictionis.sub anno domini Millesimo Trecentesimo tertio decimo. Pontificatus quoque Sanctissimi patris et domini, domini Clementis divina providentia pape Quinti, Anno Septimo. N. B. — Manca il sigillo. La pergamena è immediatamente taglitita dopo l’ultimo rigo. N. 38. A. D. 1313 (10 marzo; Indiz. XI) Provenienza Data di luogo Rogatario Descrizione Scrittura Contenuto Bibliografia Cattedrale (S. Chiara). Barletta. Magister Spina not. Taglio rettang: alt. m. 0,30; larg. m. 0,28. Sbiadita e forata. Gotica. Corradas de Marra, miles, dona prò anima alla Chiesa di S. Chiara una sua casa. Costituisce eredi gli 11 suoi figli e figlie e fa donativo di un’oncia d’oro alle seguenti chiese ed Ordini religiosi: ai frati Minori, a S. Chiara, ai Predicatori, ai frati di S. Agostino, ai chierici di S. Maria, di S. Sepolcro, di S. Maria Maddalena, di S. Nicola. Inedita. f Anno ab Incarnatione domini nostri Iehsu Christi Millesimo Trecentesimo Tercio decimo Regnante domino nostro Roberto dei gratia etc. Regnorum suorum anno quarto, Mense Marcii decimo die eìusdem undecime indicionis apud Baro-lum. Ego Corradus de Marra Miles Barolitanus Civis infirmus Iacens corpore, sanus tamen mente. Coram Iohanne de Caroangelo Regali Baroli Iudice, Magistro Spina puplico eiusdem terre notario, et testibus subnotatis licteratis de eadem terra ad hoc specialiter vocatis et rogatis Rerum mearum presens mihi instituo testamentum, quod si non valeret iure testamenti volo quod valeat iure codicillo-rum vel quocumque alio iure prout ultima voluntas valere potest Cassans et . . . ......sub quacumque forma verborum factum per manus cuiuscumque notarii puplici vel privati coram quocumque iudice set tamen presens.........volo quocumque melius valere potest ut dicitur. Et inter Cetera presentis mei testa-