CÒDICE DIPLOMATICO barlettanO Ecclesie, die et loco prefixis convenientes in unum tractantes de futuri eorum electione pontificis, vocatis omnibus, qui vocandi erunt, potuerunt et debuerunt, comode inter esse demum post varios et diversos tractatus, decernentes per viam compromissi, ad electionem ipsam procedere, compromiserunt concorditer in vene-rabilem eorum Abbatem Robertum perrensem de botonto, barensem Archidya-conum ipsi contulerunt plenariam potestatem, ut ante omnia de pastore ydo-neo predicte Ecclesie Cannensis viduate, provideret. Qui tandem, olim die dominica vicesima quinta proximi preter ti mensis Iunii de predicto fratre Ray-naldo providit eidem Cannensi Ecclesie, et eum elegit Canonice, in eiusdem pastorelli et Episcopum. Ideoque electo et presentato sibi decreto electionis prefate pro parte dictorum Canonicorum et Capituli, ac petito ab eo, eum instantia, quod consentirei electioni eidem, quam citius potuit, obtenta superioris sui licentia, consentiit electioni predicte. Quare dictus electus petit et supplicai quatinus electionem predictam dignemini confirmare, et sibi confirmata, administrationem tem-poralium et spiritualium eiusdem Ecclesie Cannensis committere sibique munus consecrationis per sacrarum vestrarum manuum impositionem imposituri, quatinus deo actore, velut pastor ydoneus in hiis que ad Episcopum spectant...... valeant et prodesse. Et si qui predictis petit per vos procedi summarie sine strepitu et figura Iudicii prout Iura volunt et mandant. Predicta vero petitione per eum-dem dominum Archiepiscopum metropoli tanum admissa Idem dominus Archie-piscopus decrevit et mandavit proponi ante omnia, edictum puplice in predicta Ecclesia Cannensi, necnon in Ecclesia barolitana, vicina ipsius, ut si quis vel si qui essent, qui se vellent opponere Electo et electioni predicte Coram eo com-parerent legitimum infra certum terminum competentem. parato admictere oppo- nitores quoslibet et audire, set eum infra prefati edicti terminum nec....... aliquis oppositor comparuerit, prefatus electus adponendum et probandum causa electionis sue huiusmodi se audiri petiit et admicti. Prefato igitur per eum de veritate dicenda et calupnis in.......et factis nonnullis promictentibus in in causa eadem, ac testibus infrascriptis, ad earum probationem receptis ipsique postmodum publicatis (sic). Prefatus dominus Archiepiscopus necessitate cohactus extra suam provinciam proficisci primo apud acta diete cause conclusionem in causa eadem, et demum examinationem persone ipsius electi et sententie prola-tionem super actuatis in causa ac confirmationem electionis eiusdem, nobis fratri Guillelmo humili Abbati Monasterii Sancti viti ordinis sancti benedicti polinianen. sis dyocesis, eiusdem domini Archiepiscopi in spiritualibus vicario generali, com-misit per suas licteras continentie infrascripte. Rogerius dei et Apostolices sedis gratia, barine et canusine sedis Archiepiscopus, dilecto nobis in christo fratri Guillelmo Abbati Monasterii sancti viti de poliniano nostro in spiritualibus vicario generale salutem in domino et sincere dilectionis affectum. Cum ex informatione veridica facta nobis noviter per nonnullos, tum quia nos presentes in baralo fide oculata perspeximus nobis constare quod Cannensis Ecclesia suo ad presens viduata pastore magnum ex ipsis pastoris carentia patitur, in spiritualibus et temporalibus detrimentum. Cum igitur pati nolumus prout etiam nec d . . . . mus quod ipsa Cannensis Ecclesia, ex ipsius pastoris defectu, defectum aliquem patiatur, tibi cui causam electionis facte per Cannenses Canonicos, de venerabili viro fratre Ray-naldo, de barulo, de ordine predicatorum, Cannensis Ecclesie memorate, nec non de meritis eligentium et Electi commisimus instruendam usque ad examinationem