3°6 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO stini, ut constitit super quoddam puplicum Instrumentum apud barolum confec-tum, Manu notarii angeli de henrico sub anno Millesimo Trecentesimo quinquagesimo quinto, Mense Ianuarii die quartodecimo eiusdem octave Indictionis et subsignatum per petrum de palmerio Iudicem eiusdem Terre et alios Testes. Cuius originalis privilegii Tenor per omnia talis est: Alexander Episcopus ser-vus servorum dei dilectis in christo filiabus priorisse Sancte Marie et omnium Sanctorum in Acon eius sororibus Inclusis, tarn presentibus quam futuris Regulärem vitam professis. In Perpetuum Religiosam vitam eligentibus aposto -licum pervenit adesse presidium, ut forte cuiuslibet Temeritatis Incursus, aut eos a proposito Revocet, aut Robur quod absit sacre Religionis anervet (sic). Ea propter dilecte in domino filie, vestris Iustis postulationibus clementer annuimus et ecclesie Sancte dei genitricis et virginis Marie et omnium Sanctorum, in Acon,. in qua divino estis obsequio Mancipate ad instar feJicis Recordationis Gregorii pape predecessoris nostri, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum deum et beati Augustini Regulam, in eadem Ecclesia Institutus sicut esse perpetuis ibique temporibus inviolabiliter observetur preterea quascumque possessiones quecumque bona in presenciarum Iuste, ac canonice possi-det, aut in futurum concessione pontificum largione (sic) Regum vel principum oblacione fidelium seu aliis Iustis Modis prestante domino poterit adipisci firma vobis, et eis que vobis successerint et illibata permaneant In quibus hec propriis-duximus vocabulis exprimenda. Locum in quo Ecclesia prefata sita est cum omnibus partinentiis (sic) suis Monasterium Sancte Anne quod olim fuit Ecclesia grecorum, situm extra Muros Civitatis Messane, prope portam que dicitur de senescalco, ac locum quem habetis in barolo in quo Ecclesiam Beate Marie cepistis edificare de novo, nec non ecclesiam Sancte Crucis Tarentine cum omnibus partinentiis eorumdem, fundum positum in Civitate Paphensi cum cisterna orto et omnibus partinenciis suis a bone Memorie. A[lix] quondam Regina Cipri, pia vobis libera-litate collatum in quo Ecclesiam Sancte Marie Egiptiace bone memorie Paphensis Episcopi et capituli sui accedente consensu construere Incepistis Sancti Nicolay in Nicosia Sancte Marie Nove in fovealibus Matere Sancte Marie de balneolis in campestribus inter gravinam et Materam et Sancte Trinitatis in brondusio Ecclesias cum omnibus iuribus et pertinentiis earumdem in quibus vestri ordinis conventus existunt. Monasterium quoque Sancte Marie Trium umbrarum sicut in Episcopatu lidense prope Civitatem Bamacensem cum omnibus Iuribus et pertinentiis in quo vestri ordinis debet esse conventus, villas et casalia cum domibus Terris cultis et Incultis planis et Montanis vineis ortis Iardinis censibus Reddi-tibus villanis capitagiis angariis libertatibus Immunitatibus aquis puteis cisternis lacubus Rivis Nemoribus consuetudinibus approbatis et omnibus Iuribus et pertinentiis suis. Domum quam habetis in suburbio Ioppen prope portam per quam Itur ad Ierusalem, domum quam habetis in Civitate Nicosiense, ex dono quondam baliani domini Sydoniensis domos et curtes sitas in Civitate Sydoniense apud accon ex dono quondam garnerii alamanni. Reddituum viginti Modiorum frumenti, domos quas habetis in Civitate Tripolitana, ex dono prefate Regine cipri de assensu Recolende Memorie Regis cipri Nati sui; annuum Reddituum Trecento-rum quadraginta duorum Modiorum frumenti, vini quoque Metrarum ducentarum sexaginta sex, casei Botarum ducentarum sexaginta sex, liguminum Modiorum 800