CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO N. 104. A. D. 1326 (7 novembre; Indiz. IX) Provenienza S. Sepolcro. Data di luogo Barletta. Rogatario Robertus de Peregrino not. Descrizione Taglio rettang: alt. m. 0,58; larg. m. 0,24. Scrittura Gotica un po’ ingrandita. Contenuto La nobil donna Filippa, f. Iohannis Bonelli, e vedova del soldato Nicola de Macia, dona prò anima alla chiesa di S. Sepolcro una casa. Bbliografia Inedita. -j- Anno ab Incarnatione domini nostri Iehsu christi Millesimo Trecentesimo vicésimo sexto secundum cursum Baroli Regnante domino nostro Roberto dei gratia serenissimo Rege etc. Regnorum suorum anno séptimo decimo. Mense Novembris die séptimo eiusdem none Indictionis apud Barolum. Nos Iohannes de Umfredo regalis Baroli Iudex, Robertus de peregrino pu-plicus eiusdem terre notarius, et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati Presenti puplico Instrumento fatemur quod prescripto die in nostri presencia constituía nobilis mulier domina Philippa filia condam domini Iohannis bonelli relieta condam domini Nicolai de Macia militis concivis nostra prius quidem a me predicto Iudice legaliter inquisita et absoluta in tota huius scripti continencia cum consensu quoque et auctoritate Ambrosii Umfredi bonelli nepotis et legitimi mundualdi sui ibidem presentís et sibi ad infrascripta omnia auctoritatem et consensum prestantis actente considerans et diligenter attendens quod nil morte certius etc. propter quod volens saluti anime sue providere cum tota Iuris sollepni-tate dedit donavit et ex causa donationis ipsius tradidit et assignavit titulo dona-cionis inter vivos discretis viris dopno Egidio, dopno Gualterio, dopno Franco, dopno Gervasio, dopno Nicolao Iohannis de not. Andrea et dopno Nicolao pessimo presbiteris et clericis secularibus ecclesie S. Sepulcri de Barolo presentibus et recipientibus donationem ipsam pro eis ac vice nomine et pro parte omnium aliorum et singulorum presbiterorum et clericorum secularium ipsius ecclesie pre-sencium et etiam futurorum, domum unam suam sitam intus in Barolo in pictagio Sepulcri et inter hos fines videlicet juxta domum Iacobi f. Bartholomei domini Iohannis de sire umfredo juxta domum Monasterii S. Andree iuxta viam puplicam. Ita videlicet quod tam ipsi clerici et presbiteri presentes quam alii successive futuri teneantur et debeant die quolibet in perpetuum canere seu cani facere missam unam pro Remedio animarum parentum suorum et condam Goffridi de Cuculo primi viri sui in altari Cappelle S. Angeli sistente in eadem ecclesia, ac facere anniversarium anno quolibet dum ipsa domina philippa vixerit in Ecclesia S. Dominici fratrum predicatorum de Barolo in festo sanctorum Iacobi et Chri-stofori de mense Iulii anni cuiuslibet pro Remedio anime condam Iohannocti de Cuculo filii sui, post ipsius domine philippe vero obitum teneantur et debeantur facere anniversarium anno quolibet in perpetuum pro anima ipsius domine philippe tantum in Ecclesia sancti Francisci fratrum Minorum de Barolo, in quo anniversario faciendum teneantur dare fratribus Minoribus ipsius ecclesie candelas de cera necessarias et nichil aliud, Condicione adiecta donacionis predicte quod