Codice diplomatico bari.etTaxo 261 contingerit irritas decernimus et inanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et constitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum petri et pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Trebis III0 nonas Septembris pontificatus nostri anno quinto. ■j" Ego frater Bartholus Vicarius supradictus predicta testor et confirmo, hac (sic) me subscribo, meam autem auctoritatem interpono et decretum et in testi-monium et certitudinem predictorum hoc feci mei sigilli appensione muniri (1). f Ego Viscardus francisci ci vis romanus imperiali auctoritate notarius quia adscultationi dictarum licterarum et privilegiorum una cum infrascriptis notariis cum originalibus scripture interfui et concordare inveni. ideo me in testem subscribo et meum signum consuetum appono. (Il segno manca, eccetto che si voglia per questo indicare il segno di croce). f Et ego Angelus magistri Nicolai, dei gratia alme urbis, prefecti auctoritate Notarii quia ascultatione Sanctarum licterarum et privilegiorum. Una cum supradictis et infrascriptis notariis cum originalibus scripture interfui et concordare inveni ideo me in testimonium subscribo et meum signum consuetum appono. -j- Et ego petrus de paliano prenestine dyocesis Imperiali auctoritate notarius. quia adscultationi dictarum licterarum et privilegiorum una cum supradictis et subscriptis notariis cum originalibus scripture interfui et concordare inveni Ideo me in testem inscribo et meum quoque signum consuetum appono. (Il segno è un TR.). f Ego Bartholomeus Paulini civis Romanus Imperiali et prò secreteria Romana auctoritate notarius p(uplicus) hoc Exemplum seu transumptum. ex dictis originalibus licteris et indultis non vitiatum non suspectum decreto, mandato et auctoritate prefati domini Vicarii Iudicis ordinarii in loco lateranensi de verbo ad verbum fideliter scripsi et explanavi. Et in presentia ipsius domini Vicarii et Iudicis ordinarii ac notarii et testium predictorum ascultavi cum eisdem originalibus licteris et indultis. Ideo quia concordare inveni ut eidem transumpto et exemplo sicut dictis originalibus ubilibet adhibeatur fides in agendis et faciant plenam fidem de cetero ubique in hanc puplicam formam Redegi, meoque Signo solito Roboravi. Sub anno domini Millesimo CCC XLII, pontificatus domini Benedicti pape XII. anno Vili, presentibus testibus et notario supradictis. Datum et actum Laterani in palatio dicti domini Cardinalis mense aprilis die primo. (1) Vi è il sigillo in cera rossa appeso a funicelle; è di forma ovale e porta nel centro la effigie di santi irriconoscibili.