CODICE DIPLOMATICO P.ARICETTANO 325 lini de Marra, et Iacobi de Vitice Mundualdorum Testamentorum etc. confexe fuerunt predictas Iacobellam et Romanellam fuisse maritatas per dictam Iohan-nam matrem earum et nuptui traditas et colldcatas viris Nobilibus dictam Romanellam Spadarello Abbatis Nicolai de Marra de Trano, et promissas traditas fuisse dictis viris earum per predictam dominam Iohannam ad paragium certas dotes consistentes in pecunia pannis, Iohectis. auro perlis et aliis Iocalibus iuxta tenorem quorundam Instrumentorum dotium predictarum exinde confectorum, de quibus dotibus diete Mulieres reputaverunt se bene pagatas etc. dicentes ipsas dotes perfectas esse de comunibus bonis ipsarum domine Iohanne et qd. Risuli parentum earum. Propter quod predicte Mulieres renuntiaverunt hereditatibus paternis et maternis in manibus dictarum Iohanne, et domine Aquiline matris et sororis earum etc. nec non et hospitio magno sito in loco Marrensium per fines superius nominatos et Massarie cum terris (ripetuta) cultis et incultis Turri do-mibus puteo et aliis beneficiis in ea sistentibus sitis in pertinentiis Canusii per fines earum que fuerunt qd. Risuli promisse in dotem et dotis nomine viro Nobili et egregio domino Richardo Firlingerio, domino Casalium Vetri et Sancti Iohannis de Vitice per dictam dominam Iohannam pro parte diete domine Aquiline uxoris ipsius domini Richardi et filie ipsius domine Iohanne. Promittentes cum consensu q. s. diete Mulieres in eadem nostri presentia quod si contigit dictam dominam Iohannam ab Intestato decedere nullo per eam condito testamento eidem domine Aquiline sorori earum nullam questionem facere monere vel intentare in Iudicio vel extra iudicium super bonis hereditariis domine Iohanne et qd. Risuli in hospitio et in Massaria predictis etc. nec adversus eam tentare iudicium familie Arciscunde, seu communi dividundo; nec petitionis hereditatis vel bonorum possessionem contra tabulas, seu secundum tabulas, nec aliquid ab ea petere de ipsis hereditatibus in casu mortis ipsius domine Iohanne, nec petere in et circa ipsas hereditates, quartam Iure nature Trebellionice, falcidie vel Iure Institutionis etc. non obstante Iure seu lege dicente inter parentes et filios nullum contractum fieri posse, et legibus dicentibus pactum de futura successione non valere, nec pacisci posse de hereditate viventium etc. Predicte Mulieres Iacobella, Romanella, Iohanna et Aquilina iuraverunt super Sancta Dei Evangelii corpora-liter tacta omnia et singula observare etc. testes, dompnus Paulus Angeli Russi, Iudex Lucas de Botonto, dompnus Dominicus de Santo Salvatore, Vitus Iohannis Amirosi, Goffridus de Monte Fuscolo de Baro, Lillus de, Canusio, et Berteray-mus de Marra. 8 luglio 1358. La seconda abbreviatura, di pugno del notaio della prima, fa l'elenco dei fideiussori, degli estimatori e beni ereditati da Aquilina. Sono: Ciccus Antonius de Comestabulo, Lillus Nisi de Comestabulo, Nicolaus dictus Iaconus de Santa Cruce, Nicolaus Franci de Comestabulo, Melillus Ambrosii Bonelli, dicti de Romanella, Henricus Nicolai Cognetti, et Iulianus domini Iohan-noti de Sansonisiis concives nostri, quilibet eorum pro rata unicuique ipsorum exinde contingenti tantum et non plus. Et pro subscriptis rebus Iocalibus exti-matis: dominus Bartholomeus Firlingerius, dominus abriole Gilibertus, dominus Sante Sophie, Robertellus de Petra fessa, dominus Nicodemus de Bello forte de Saponaria, dominus Rogerius Martorelle de Ritiliano, Mucius Martorelle de Ritiliano et Nicolaus de Candida habitator Vetri, quilibet eorum in solidum. Sunt res locales extimate pecunia et possessione hee videlicet: Corona una de auro pernis et lapi-