52 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO et propterea inter ipsum Monasterium et dictus Goffridus questiones plurime orte fuerant tandem quia eventus litium est dubius et incertus et dubia sunt fata earum tractatu amicorum et consanguineorum communi dictus Goffridus et predic-tum Monasterium de predictis tribus domibus ad hanc concordiam seu transactio-nem devenerunt videlicet quod ipsas tres domos inter dictum Monasterium et eumdem Goffridum pro equalibus portionibus dividerentur. propter quod nos predictos Iudicem notarium et subscriptos testes requisiverunt humiliter nostrum predictorum Iudicis et notarii ofìficium implorando ut divisioni faciende per eos predictarum domorum trium interesse personaliter deberemus facturum eidem Monasterio et dicto Goffrido de portione contingente unumquemque eorum ratione divisionis predicte in domibus sopradictis puplicum instrumentum, nos vero quia iusta petentibus nostrum non possumus officium denegare isporum requisitioni annuimus tamquam iuste et cum eodem procuratore ipsius Monasterii Sancte dare et dicto Goffrido personaliter nos contulimus ad predictas tres domos qua-rum una est inter hos fines videlicet a medio pariete iuxta domum Pascalis de Caytaldo iuxta domum Aloyse filie qd. sire Christofori iusta domum donatam et iuxta viam puplicam. secunda domus est a medio pariete iuxta domum domine Iohanne sororis quondam domini Iohannis de Marra a media pariete iuxta domum Iohannelli filii naturalis quondam domini Galgani de Marra a medio castro iuxta domum heredum Iohannis Vaccarelle et iuxta viam et tertia domus est inter hos fines a duabus partibus iuxta domos Monasterii sancte lucie de Barolo a media transenda iuxta domum Iacobi Iohannis Marci et iuxta viam, quas predictas domos tres predictus Iohannes Scordinus procurator procuratorio nomine et pro parte dicti Monasterii et ipse Goffridus pro se in nostri presentia in hunc modum sortiti sunt videlicet quod dictum Monasterium S. Clare pro integra portione sua habeat medietatem diete domus que est iuxta domum Pascalis de caytaldo cuius medietatis fines sunt hii a media pariete iuxta aliam domum donatam iuxta domum Gualterii petri Iohannis quam tenet pro uxore iuxta viam et si alii sunt confines. Item quartenum super tabulatum diete domus donate que est iuxta domum diete domine Iohanne de Marra cuius quarteni fines sunt hii iuxta medietatem domus dicti Monasterii iuxta domum heredum quondam Iohannis vaccarelle et totam predictam domum sistentem a duabus partibus iuxta domos Monasterii sancte lucie a media transenda iuxta domum Iacobi Iohannis Marci et iuxta viam cum introitibus et exitibus suis et omnibus sibi iure pertinentibus. Et dictus Goffridus habeat pro integra portione sua reliquam medietatem diete domus que est iuxta domus Pascalis de Caytaldo cuius medietatis fines sunt hii a media pariete iuxta domum predicti pascalis de caytaldo iuxta domum diete aloyse a medio castro iuxta medietatem predicti Monasterii et iuxta viam. Item totum cellarium et tres partes super tabulato predicte domus donate que est iuxta domum diete Iohanne de Marra et Iohannis filii naturalis Galgani de Marra cum introitibus et exitibus suis. Unde voluntarie dictus procurator etc. et dictus Goffridus etc. ad invicem promiserunt predictam divisionem ratam et firmam habere. Contra que si fece-rint etc. pene nomine solvere ad invicem uncias auri viginti et totidem curie me notario puplico etc. Ex hac autem divisione facta duo puplica consimilia instrumenta ad cautelam Monasterii et ad cautelam dicti Goffridi etc. Quod