CODICE DIPLOMATICO BARLETTaNO gravaminibus percussionibus et offensis quomodcumque commissis seu patratis in personis vel rebus Cole et Malgerii vel alterius eorum per eosdem Colectam et Ianninum a temporibus retrohactis usque in presentem diem non turbare citare vexare accusare denunciare seu quomodolibet Inquietare etc. Et ex predictis Ianninus tarn pro se quam pro fratre suo remisit et relassavit predictis Cole et Malgerio omnes Iniurias Insultus et percussiones ac offensas hinc inde factas seu commissas etc. Et cum predicte ambe partes Barolum applicuntur de predictis questionibus Brigis et altercationibus per pacis osculum pacem perpetuam facientes infra octo dies ad requisitionem scilicet Tancredi de Comestabulo de dieta Civitate Baroli etc. Pro quibus omnibus obligaverunt omnia bona sua sub pena unciarum Centum medietas scilicet ipsius pene Regie Curie etc. Et quia ut predicte partes dixerunt quedam discordia seu lix est inter eos de quadam petia terre sita in pertinentiis Baroli ubi dicitur Sanctus Maurus quam hos dixerunt habere fines iuxta terram philippi de nicastro iuxta terram nicolai de gacto viam puplicam et alios confines propterea predicte partes pro-miserunt sibi ad invicem de predicta petia terre compromictere infra octo dies cum Barolum applicuntur in Francum de Comestabulo, Andream Grossum et Philippum de nicastro de dieta Civitate ut in arbitros arbitratores et amicabiles etc. Et nihilominus pro Maiori concordia habenda inter partes predictus Ianninus pro se et pro parte fratris sui Cole remisit et relassavit Cicculo de Lauretta, filio dicti Cole et Malgerucio de Lauretta, nepotis ipsius Cole ut dixit omnes Iniurias Insultus etc. Ego predictus Raynaldus notarius qui his omnibus rogatus interfui et meo solito signo signavi et abrasi emendavi superius in hoc ubi legitur rebus ipsorum et alibi ubi legitur eorumdem, et alibi ubi legitur Et nihilominus pro maiori concordia, non vitio set quia scribendo Casualiter erravi. (C’è il segnò). ■J* Ego Petrus mannelli q. s. ludex ad contractus subscripsi. £ Ego notarius Iacobus quaranta de neapoli testis sum. f Ego chirinus de comestabolo tesstatur. (sic). | Ego Leonardus de Ebulo de Neapoli testis subscripsi. Ego notarius lodoycus sic lynna .... N. 157. A. D. 1336 (28 dicembre; Indiz. IV - Barletta) Contenuto Angela Bonella, figlia di Angelo, per mano della Curia di Barletta, restituisce alla madre Aloysia de Gaetis quella porzione dei beni, che superano la sua dote. Rex Robertus etc. Iudex Nicolaus Iacobi de Laurecta, not. Clemens de magistro Sanctoro etc. Nobilis Angela Bonella f. qd. Angeli Bonelli dicti Manelli, concivis nostra duodecim annorum, ut dixit. ostendit scriptum decretum, ut infrascribitur, per nobilem Thomasium de Theodinis de Ancona, militem regium Capitaneum eius-dem Terre Baroli, baiuli officio fungentem etc. Inter alia continens qualiter per procuratOrem diete Angele in Curia Barali fuit expositum quod cum ipsa habeat bona infrascripta emergat quod debetur Aloysie de Gaetis matri sue uxori dicti Angeli patris sui in unciis auri decem et novem contingentibus, dictam Ange-lam debere solvere diete Aloysie ratione dotium quarte seu murgincapitis debi-