CODICE DIPLOMATICO BARLETTaNÃ’ logotlieta Miles testis sum. -j- Ego petrus de Cutrona Miles testis sum. Cuius quidem procuracionis auctoritate, predictus Iudex Riccardus circa execucionem predictorum Codicillorum diligenter intendens, procuratorio nomine et pro parte dicti domini Nicolai in eadem nostri presencia infrascriptis legatariis in eisdem Codicillis contentis de hiis que ipsis per predictum qd. dominum Iohannem pipi-num legata et dimissa sunt prout de uno quoque ipsorum infra distinguitur iuxta ipsorum Codicillorum continenciam satisfecit, videlicet dictus Iudex Riccardus nomine q. s. dedit et per fustem tradidit, et assignavit abbati pagano de cuculo vicario Maioris Ecclesie Sancte Marie de eadem terra Baroli, et dompno Guillel-mo et dompno Nicolao Cantoribus eiusdem Ecclesie Recipientibus nomine et pro parte ipsius Ecclesie ac Capi tuli Ecclesie supradicte, pro unciis auri Centum legatis per predictum qd. dominum Iohannem Pipinum pro emendis possessionibus ad opus diete Ecclesie in predicta terra Baroli et pertinentiis eius. Domos Tres quas dictus dominus Nicolaus tenebat et possidebat intus in predicta terra Baroli unam scilicet in pictagio Sancte Marie cum Casile uno sistente iuxta ipsam domum que domus et Casile fuerunt quondam Iudicis Sabini iuxta fundicum Curie iuxta domum Frange de domino Rogerio et iuxta vias. aliam in eodem pictagio Sancte Marie iuxta domum qd. scire Madii iuxta viam in pendino videlicet Santi Sal-vatoris et si qui alii sunt confines, et aliam in eodem pictagio iuxta domum pascalis de prothomagistro iuxta domum hospitalis et iuxta vias, valere in eadem nostri presencia per homines de eadem terra Baroli fide dignos et expertos in talibus extimatas uncias auri Centum iuxta quod in eadem terra Baroli possessio-nes generaliter venduntur et emuntur. Que quidem domus locari consueverunt et locantur quolibet anno per uncias auri octo ponderis generalis prout exinde plenarie nobis constat, sub condicione infrascripta videlicet, quod Archipresbiter et Capitulum diete Ecclesie quolibet die deputent unum Sacerdotem ad celebran-dum divina in Remissione peccatorum dicti qd. Iohannis in altari electo et dotato per eum in dieta Ecclesia auctoritate papalis privilegii ultra duos Cappellanos per eum inibi deputatos, et singulis annis in die obitus eiusdem qd. domini Iohannis faciant anniversarium pro anima sua in loco supradicto altaris sui. quod si dictus archipresbiter et Capitulum deficerent in condicione ipsa et ter Moniti per heredes dicti qd. domini Iohannis aut Archiepiscopum tranensem non corri-gerent hunc defectum, diete domus cum dicto Casile deveniant ad Archiepiscopum tranensem conferende per eum cuicumque voluerit de capellanis ipsius Ecclesie Sancte Marie, Condicionem hanc servaturis in altari predicto. Reservato dicto domino Nicolao quod quicumque dictus dominus Nicolaus vel sui heredes eme-ri.nt possessionem aliquam in dieta Civitate Baroli vel pertinentiis eius per pre-dictas auri Centum ipsaque possessione assignata Ecclesie supradicte. aut ipsas uncias pro causa ipsa deposuerint diete Tres domus cum Casili predicto insolutum date, ut dicitur Ecclesie supradicte ad dictum dominum Nicolaum suosque heredes deveniant pieno iure. Et liceat eis easdem domos ad eos auctoritate propria licite revocare prout idem Iudex Riccardus ab eodem domino Nicolao Mandatum habere asseruit speciale. Quam condicionem dicti vicarius et Cantores promiserunt per Guadiam etc. Quod scripsi ego predictus Magister Spina puplicus Baroli notarius qui predictis Rogatus interfui et meo signo consueto signavi. (Segue il segno). f Iohannes de Umfredo q. s. Iudex. (Segue il segno). â– f Rogerius filius Iohannis benedicti testatur.