CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO
29
summa diete locacionis nostre Curie aliquid solvere priusquam ipsa duomilia unciarum dictis Doffo et sociis pro parte diete societatis et eidem societati in extenuacionem debitorum ipsorum et diete uncie octingente predicto principi seu dictis Doffo et sociis pro ipso principe et predicte alie uncie quingente septua-ginta quinque quas solvere instariter sicut predicitur nostre Curie tenentur inte-graliter sint soluta de quibus ipsis exinde satisfacto residuum pecunie debite pro locacione ipsius Cabelle eorundem annorum nostre Curie prout contiget secundum ratam dictorum singulorum trium mensium solvere teneatur.
    Convento predictis cabellotis per eandem Curiam nostram prout solet convenire cum cabellotis salinarum quod si amoveantur per augmentum ut dictum est teneantur de perceptis per eos inde proventibus nostre Cabelle predicte suc-cessoribus eorum ad credenciam respondere et quod de toto sale qui fiet et labo-rabitur infra predictum tempus in predictis salinis tam Curie quam privatorum dicti cabelloti ement, et per officiales eorum emi faciet illam salis quantitatem que infra ipsum tempus eis fuerit oportuna ad rationem de uncia auri una pro sale qui in salinis curie et unciis auri duobus ponderis generalis pro sale qui in salinis privatorum lnborabitur pro singulis centum salmis vendent insuper dicti Cabelloti et per subofficiales eorum vendi facient in statutis locis et fundicis in quibus sal vendi hactenus consuevit. Salem ipsum voluntarie emere volentibus et ilium deferri facere iuribus Curie persolutis tam per mare quam per terram tam infra quam extra Regnum prout extitit consuetum ad rationem inde extra Regnum de unciis auri sex et infra Regnum de unciis auri octo ponderis. generalis pro singulis centum salmis, nec ipsum precium minuatur vel eciam augeatur deductis tamen in expensis proinde faciendis incohagolatura et aliis oportunis. Ita quod proveniat exinde liquide pecunie quantitas predistincta iuxta tenorem capituli editi in hac parte quantitatem preterea salis que pro massariis municionibus castrorum et quibuscumque negociis Curie infra iddem tempus Curie fuerit oportuna ad mandatum eiusdem Curie ministrabunt satisfaciendo eis per Curiam iuxta quod sal ut predicitur per ipsam Curiam emi debet. Item si aliqua salis quantitas necessaria fuerit infra predictum tempus diete cabelle salis cabellatorum ipsorum pro exercicio fundici salis Monopoli in defectu salis Curie qui forsitan non esset in salinis eisdem ipsi Cabelloti teneantur dare et exhibere cabellotis seu credenceriis dicti fundici salis Monopoli de sale diete cabelle eorum usque ad quantitatem salmarum centum tantum per annum sub precio solvendo eis per Curiam seu cabellotos vel credencerios dicti fundici salis Monopoli ad illam rationem ad quam sal in salinis eisdem per Curiam emi debet pro aliis vero fundicis extra iurisdictionem eorum dabunt similiter ad requisicionem Curie illam quantitatem que fuerit oportuna sub simili precio solvendo eis per Curiam seu cabellotos aut credencerios fundicorum ipsorum — Item quod pro sale qui proveniet per helemosinam fratribus predicatoribus et minoribus conventuum dictorum ordinum in Manfridonia nec non et pro fratribus domus hospitalis sancti Iohannis domus Milicie Templi et domus Theotonicorum deferendo habendo et vendendo per eos iuxta tenores indultorum nostrorum eis proinde impensorum a Salinis eorum ad domos ipsorum pro usibus eorum et massariarum suarum nullum fiat dictis cabellotis excomputum utpote iamdiu eis per Curiam nostram processum. Et si Cabella ipsa fuerit per aliquos augmentata iidem Cabelloti non possint aut debeant ab exercicio eiusdem Cabelle amoveri nisi prius per succes-