CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 243 scripto fatemur. quod predicto die accersitis personaliter ad Sacrum Monasterium Sánete Clare jn Barolo ad petitionem et preces nobis factas pro parte Religiose et honeste Mulieris sororis Marie de Marra humilis abbatisse dicti Monasterii Sánete Clare. Et presente ibidem dieta domina abbatissa ac paganella muliere f. qd. Martini de Manso concive nostra uxore Comiti Angeli de Cutrano. dieta paganella mulier concivis nostra a me predicto Iudice legaliter inquisita etc. consensu quoque dicti Comiti Angeli viri sui et ibidem presentís et ei suum ad hec omnia et singula infrascripta con?ensum prestantis non vi non metu nec aliqua suasione coacta, Set proprio animi sui motu voluntarie coram nobis ob devotionem quam habuit et habere se asserii in dictum Monasterium Sancte Clare, Et pro salute anime sue et suorum remedio peccatorum se obtulit in ma-nibus diete domine abbatisse presentís et recipientis pro se et dicto Monasterio. Et ex causa ipsius oblationis voluntarie cum consensu q. s. donavit titulo dona-tionis irrevocabilis inter vivos dicte domine abbatisse etc. Domum unam suam Magnam orreatam sistentem in dieta Civitate Baroli in pictagio Marcicani a medio pariete iuxta domum Mansube sororis sue a medio pariete iuxta domum Tho-masii Simonis de Oddino a medio pariete iuxta domum Theotonicorum et iuxta viam, petens a dieta domina Abbatissa et dicto Monasterio Missas et orationes ad dominum pro anima sua Reservate diete paganelle. quod ipsam dictam domum debeat habitare tenere et utifrui, donec vixerit. Et si contingit ipsam mori dicto Comito Angelo viro suo superstite, dieta domus deveniat ad dictum Comi-tum Angelum virum suum tenenda habenda et utifruenda similiter per eundem Comitum Angelum donec vixerit. Reservato etiam diete paganelle et dicto viro suo. quod si contingerit eos vel ipsorum alterutrum ad inopiam vergere causa senectutis vel infirmitatis. Ita quod non possent eorum victum subvenire. Monasterium ipsum teneatur de bonis dicti Monasterii dictum virum et uxorem etc. nutrire ad omnem requisitionem ipsorum alterius quod si dictum Monasterium non faceret licitum sit diete paganelle et dicto viro suo dictam domum vendere etc. Dicta paganella etc. Guadiam dedit diete Abbatisse etc. Contra que si fe-cerint etc. pene nomine componant diete domine abbatisse etc. uncias auri decem et totidem Regie Curie etc. Que scripsi ego predictus Magister Spina puplicus baroli notarius qui predictis Rogatus interfui et meo signo consueto signavi. (Segno). Matheus de Porta q. s. Iudex. (Segno). 7 Iohannes Angeli russi puplicus Baroli notarius testatur. -J- dopnus Paulus testatur. Notitia testium: Notarius Iohannes Angeli russi, dopnus paulus, nucius angeli de Siligardo . . .......Alefanto.