ioò Codice diplomatico barletTanö f Nicolaus Iohannis de Madio puplicus Baroli notarius testatur. -}• Petrus Angeli de Gattis testatur. -J- Rogerius de Riso testatur. Notitia testium: Rogerius de benevento. Rogerius de Ambrosio, notarius Marcucius. notarius Nicolaus de Madio. petrucius angeli de gactis et Teulus de flamingo. N. 64. A. D. 1317 (10 ottobre; Indiz. XV) Provenienza Cattedrale. Data di luogo Barletta. Rogatario Iacobus notarii Gualberti not. Descrizione Taglio rettang: alt. m. 0,31; larg. m. 0,23 e mezzo. Scrittura Gotica. Contenuto Angelus, figlio di dopna Bisantia, lega prò anima al capitolo e al coro di S. Maria once 4 d’oro, oppure la metà di una casa in pictagio S. Marie. Bibliografia Inedita. f A.nno ab incarnatione domini nostri Iehsu christi Millesimo Trecentesimo Septimodecimo. Regnante domino nostro Roberto etc. Regnorum suorum anno octavo (sic). Mense octubris die decimo eiusdem quintedecime Inditionis apud Barolum. Nos Iacobus de magistro Bruno Regalis Baroli Iudex. Iacobus notarii Gualterii puplicus eiusdem terre notarius. et subscripti testes etc. testamur atque fatemur quod predicto die, accerdtis nobis ad petitiones et preces nobis factas per Iacobum f. qd. magistri petri de magistro Margarito, concivis (sic) nostri nomine et pro parte dopne Bisantie matris eius, ad domum Iohannis de Sire Ylario concivis sui in qua domo predictam dompnam Bisantiam invenimus, et asseruit et confexa est coram nobis cum consensu et autoritate predicti Iacobi et Rogerii filiorum et legitimorum mundualdorum suorum, quondam dompnum Angelum filium suum. Legasse pro remedio anime sue et peccatorum suorum capitolo et choro. Sancte Marie Maioris ecclesie barolitane in Carolenis argenti boni et iusti ponderis sexaginta per unciam computatis. uncias quatuor, cuius predicti dopni angeli dicta dopna bisantia et predicti Iacobus et Rogerius fue-runt et sunt heredes, ut dixerunt. Verum quia predicta dopna bisantia et predicti filii eius pro exequendo predicto Legato pecuniam pre manibus non habebant. cum consensu et auctoritate predictorum filiorum eius tradiderunt et assignave-runt pro predictis unciis quatuor legatis predicto capitulo per dopnum Angelum supradictum, Medietatem pro Indiviso unius domus eorum que est in terra Baroli in pictagio Sancte Marie iuxta domum qd. Galgane de Samaritio, iuxta domum heredum qd. petri de magistro Garganto et alios confines Ponentes dicti Mater et filii dictum Capitulum in nostrum presentia in vacuam et corporalem possessionem medie pro indiviso domus predicte cum introytibus et exitibus suis etc. Pacto et conditione adiectis in traditione et assignatione predicta, quod predictum Capitidum anno quolibet ad remissionem peccatorum predicti dopni Angeli celebrent et facient anniversarium ad eiusdem Capituli expensas et quod