148 PARTE SECONDA. Costituzione pontificia 4 gennaio 174G, di Papa Bone detto XIV, che stabilisce nuove regole sopra la no biltà e cittadinanza di Roma. Urbem Romam imperii quondam amplitudine, toti terrarum orbe clarissimam, nunc autem sacerdotali: fastigii sede, atque praecipuo religionis domicilio, long< clariorem ; dum, in subeundo sacrosancti apostolati!: onere, una cum reliquis Ecclesiasticae dictionis Civita tibus et Provineiis, in potestatem et fidem nostrani reciperemus ; statim intelleximus id nobis negocii da tum esse, ut eam imperio nostro, non modo tutam atque beatam, sed etiam honestam atque omni ex parti illustrem, quantum in nobis esset, servare et praestan niteremur. Quod quum, pro singulari nostro erga eandeni almam Urbem amore, vel potius pietate ab ineunte aeta te animo nostro concepta, ac toto vitae cursu, in ipsa plerumque Urbe a Nobis honorifice jucundeque trans acto, in dies aucta et confirmata, libentissime curan dum, et pro viribus efficiendum susceperimus ; difficili dictu est, et tamen aliqua etiam ex parte satis cogni tum atque testatum, quot et quam assiduas curas, cogitationes, expensas in duplicem, hujusmodi propo siti nobis officii, scopum ad hunc diem conferre debue rimus. Quoniam vero assumptum, paterno studio, opus non intermittere, sed ad finem usque urgere et promo vere, auxiliante Domino, firmum et constitutum habe mus ; nunc unum potissimum, ad conservandum augen-dumque ipsius Urbis nostrae splendorem et decus, hi illius constitutione reformandum nobis esse, atqu< emendandum statuimus ; quod pluries mirati sumus. non satis distinctos in ea esse civium gradus, nec certo adesse et praestitutos litnites, quibus nobilium roma-norum coetus a reliquis civium et incolarum ordinibu-discerneretur. Et sane in omnibus, recte constitutis. civitatibus hujusmodi ordinum et graduum distinctio, tam municipalium legum et statutorum praescripto, quam ipsa principum voluntate et auctoritate diligen tissime custodiri, atque servari consuevit ; idque ad utilitatem et decus Reipublicae magnopere pertinere existimatur ; propterea quod hominum animis id veluti