326 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO certis pactis inferius declaratis, et homines eiusdem terre, affectarent ipsum in civetti habere sub pactis eisdem, cum intersit rei puplice loci cuiuslibet bonorum omnium numero et facultatibus augumentari, In nostri presentia dictus Georgius ex parte una, et Iudex lacob medicus, syndicus eiusdem terre Corneti, ad hoc specialiter constitutus, nomine et pro parte Universitatis eiusdem terre ex parte altera ad infrascriptas convenciones, et pacta in mutatione devenerunt, videlicet predictus Georgius animo et corpore constituent se de cetero esse Civem predicte terre Corneti, et dictus Syndicus nomine et pro parte Universitatis eiusdem terre recepit eundem in Civem terre predicte, Ita quod predictus Georgius de cetero tamquam Civis possit libere vendere et emere in terra predicta et eius territorio, ac mercari de quibuscumque rebus et mercibus sicut consue-tum est inter cives terre predicte, preter quam in frumentis et ordeo in quibus liceat ei ex convencione predicta emere in terra predicta et eius pertinentiis tamquam Civis anno quolibet totius subscripti temporis frumenti salmas ducen-tas, et ordei salmas centum, tantum et non plus, et si contingent eundem Georgium anno quolibet temporis infra-scripti maiorem quantitatem frumenti et ordei emere in terra predicta et pertinentiis eius ex convenzione eadem, domino seu Baiulo suo Ius plateaticum sicut advena solvere teneatur, bine ad tres annos completos, a predicto die in antea numerandos, et anno quolibet temporis pre-distincti teneatur conferre et solvere cum hominibus ipsius terre vel cui homines mandaverint ipsi, tam in generalibus sub omnibus et aliis exactionibus sive donis. que pro Curia Regia in dieta terra Corneti, quam in quibuscumque exactionibus solutionibus, imprestationibus, que per dominos et alios homines ipsius terre imponirentur, pro qua-cumque causa et quocumque nomine tarenos auri duode-cim, tantum et non plus ponderis generalis, In pecunia argentea. Et dieta Universitas servabit ipsum indempnem