CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 195 Anno Septirno. Et primo die Mensis Octubris quinte Indic-tionis aput Barolum, Nos lohannes Pipinus de Barolo miles, In nostre mentis Intrinsecis Meditatione sollecita revolven-tes quibus operibus dignas domino deo nostro possimus gra-tias agere, qui nos sua divinitate propitia prò nostri origine processu temporis et etatum temporalium rerum even-tibus fecundavit. Set curn a deo, nichil melius anima su-scepimus, deo debemus Indulgere prò anima, que aput nos cariora existunt Iustum esse dignoscitur et divinis traditionibus approbatum, ut cuius vivimus munere Illi comode pareamus in opere. Igitur in presentia Mathei de Partucis Regalis Baroli Iudicis. Thomasii puplici eiusdem terre notarii et testium subscriptorum licteratorum de eadem terra etc. fatemur, quod cum Senioricius de Santa Cruce, olim archipresbiter, et Gapitulum Maioris Ecclesie Sante Marie de Barolo, considerata et procurata in hoc utilitate ipsius ecclesie evidenti, cum tota debita iuris ob-servantia dederint et concesserint, ad Annuum censum unius libre cere certo die eidem Ecclesie persolvende no-bis in vita nostra tamen, Domum unam diete Ecclesie existentem prope cimiterium Ecclesie memorate, ab oriente iuxta viam puplicam, a meridie a medio pariete iuxta domum Marini de falco, ab occidente iuxta domum nostram et a septemtrione iuxta dictum cimiterium, que tunc Ruy-nosa, nullam vel quasi modicam utilitatem afferebat Ecclesie supradicte. rehediflcandam et altius nostris sumpti-bus elevandam. Ita quod per mortem nostram eadem do-mus cum omni melioratione, ad ius et proprietatem diete Ecclesie deveniret. Tali quidem pacto et conditione appo-sitis in limine contractus ipsius quod nec dictus tunc Archipresbiter et Gapitulum, nec successores sui dictam domum possent altius elevare ultra quam per nos domus ipsa fuerit elevata in altum. sicuti hec et alia Infra puplica inde confecta apertius continentur et declarant. Verum cum ob devotionem quam ad eamdem habemus Ecclesiam prò