CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 127 tum Episcopum. ad expensas quas idem Episcopus fecit pro possessionibus recuperandis eisdem. et satisfacto eidem Episcopo, si expensarum summa fructus excesserit memo-ratos. de eo quidem plus eum in hoc legitime inveneritis expendisse. Ecclesiam ipsam cum iuribus et pertinentiis suis. et si quid memoratus Episcopus recipit ultra expensas de fructibus suprad¡ctis. eidem Mon osterio auctoritate nostra restituere procuretis. Gontradictiones per censuram Ecclesiasticam compescendo. Datum Melfie sexto idus de-cembris pontificatus domini Martini pape quarti anno quarto. Quibus licteris devote receptis. Nos volentes ipsarum executioni diligenter incedere sicut decet. Instantibus nobis Abbate et conventu predictis. Descendimus apud civitatem Melficte, ubi predicti fructus percepti fuerant. et aliqua pars dicebatur ibidem fuisse facta de sumptibus supradictis, pro facienda inquisicione predicta. Citatis eisdem Abbate et Conventu cum Melfitensi Episcopo memorato ut in certo termino coram nobis in predicta civitate Melficte intus in Ecclesia Santi Nicolai, per se vel per procuratores ydoneos coram nobis comparere deberent. Absumpto nobis pro notario. Gregorio puplico Botonti notario, ad ipsius Inqui-sitionis acta scribenda. Quibus Abbatem et Conventum per fratrem Monachum Salomonem Monasterii memorati, suf-ficientem et ydoneum procuratorem ipsorum ut constitit. et predicto Episcopo comparentibus in eodem termino in loco supradicto coram nobis. utraque pars petiit, ut in-specta forma prescriptarum licterarum domini legati predicti. Iuxta eandem, ad diligendam Inquisicionem de fructibus et sumptibus memoratis precedere curaremus. Nos actendentes quod forma Mandati est exacta diligentia, ob-servanda. Maxime volúntate utriusque partis in hoc existentes concorde si sollecitudine processimus ad Inquisi-tionem predictam. Recipientes modo debito testes Multos et ydoneos, quibus lux veritatis adsistere poterat de predictis. et diligenter examinantes eosdem etc. Recepto de-