CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 119 loco dixit quod fuit in Civitate et Territorio Montis viridis. Interrogatus de tempore dixit quod recordatur sibi de qua-draginta annis et sic descendendo usque ad obitum domini Regis supradicti. § Item Interrogatus, super septimo, octavo, nono, et decimo artieulis si vera sint que continentur in eis dixit quod sic. Interrogatus in causa scientie dixit quod vidit quoniam Episcopi et eorum procuratores recipiebant huiusmodi vassallos de novo venientes ad homagium Ecclesie, et sic recepti erant perpetuo vassalli Ecclesie et gau-debant eadem liberiate cum antiquis vassallis Ecclesie, et vidit quod vassalli antiqui et novi possiderunt et possident suas possessiones liberas in Civitate et Territorio Montis viridis et cum igitur vidit eos moveri questionem super suis possessionibus nec servire alicui propter ipsas nisi ecclesie, excepto quod in serviciis et collectis Regiis con-tribuebant et contribuunt cum universitate Montis viridis. Et vidit quod antiqui vassalli et novi Ecclesie Montis viridis recipiunt libere, herbam. ligna aquam vivam. et om-nes comunes utilitates in toto Territorio Moutis viridis sine alicuius contradictione. Interrogatus de loco dixit quod fuit in Ecclesia Maiori Montis viridis. Interrogatus de tempore dixit quod recordatur de quadraginta annis et sic descendendo ut supra. § Item Interrogatus super un-decimo. duodecimo, et Terciodecimo articulo parìiculari-ter et distincte si vera sint que continentur in eis. dixit quod sic. Interrogatus in causa scientie dixit quod vidit. audivit et Interfuit quoniam officiates Curie Montis viridis decimas demanii et baiulationis dederunt et assignaverunt Episcopo et clericis Montis viridis et ipsi pro parte et nomine Ecclesie dictas decimas receperunt. et quod hoc fuit tempore Episcopi Mathei quod super hoc licteras a Maiori Curia impetravit et facta Inquisicione super hiis officiales Curie decimas ipsas aportaverunt ad Maiorem Ecclesiam Montis viridis de Mandato Curie et eas assignaverunt Episcopo et clericis supradictis et ipsi receperunt et eas inter