CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO 227 Ierusalem etc. Anno tertiodecimo, Mense Novembris Vicésimo séptimo die eiusdem Undecime Indictionis apud Ba-rolum. Ego Petrus filius qd. caroangeli de Iudice Johanne Barolitanus civis Intirmus Iacens recte tamen et memoriter loqui valens. In presentía Bisonis de niversa regalis Baroli Iudicis, Mathei publici eiusdem terre notarii et testium subscriptorum licteratorum de eadem terra ad hoc spe-cialiter vocatorum et rogatorum, rerum mearum disposi-tionem feci. In qua presente mea ultima dispositione In primis instituí mihi heredem et concivem in omnibus bonis meis tam mobilibus quam stabilibus consistentibus ubicum-que. Item elegi mihi sepulturam in ecclesia fratrum pre-dicatorum de Barolo in sepultura ubi fuit sepultus dictus caroangelus pater meus. Item legavi fratribus predicato-ribus terre Baroli pro anima mea Unciam auri unam. Item fratribus minoribus tárenos auri sex. Item fratribus sancti Augustini tárenos auri sex. Item Monasterio sancti Stephani tárenos auri dúos. Item Monasterio Sanctorum Sy-monis et lude tárenos auri dúos. Item Monasterio Sancti Andree tárenos auri dúos. Item Monasterio Sánete Lucie tárenos auri sex. Item Monasterio Sánete clare tárenos auri dúos. Item legavi Andree fratri meo Uncias auri duas. Item legavi Alamagne de sire Iacobo tárenos auri duos. Item legavi dompno Iohanni de Sancto stepliano patrino meo spirituali pro cantandis missis pro anima mea tárenos auri duos. Item reliquis pro funerariis expensis meis uncias auri Tres. Item volui et mandavi ut subscripti execu-tores, despensatores presentís mee ultime dispositionis statini post mortem meam vendant domum unam meam existentem in pictagio Sancti Stephani civitatis Baroli et inter hos fines videlicet iuxta viam puplicam, iuxta domum Margarite. iuxta domum Angele tornare iuxta casile heredum Riccardi de Ridice Iohanne et de pecunia percipienda ex ea solvant predictis legatariis meis predicta legata. Item statui et ordinavi exequtores et despensatores presentis