298 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO civi, voluntarie per fustein tradidimus domum unam caducarci et ruinosam ruinantem, sistentem in pictagio Se-pulcri civitatis Baroli, et inter hos fines videlicet, a medio castro iuxta domum predicti domini Hugonis, a medio pariete iuxta domum Monasterii Sancti Stephani, a medio pariete iuxta domum heredum quondam Angeli speciarii, iuxta viam puplicam et si qui alii sunt confines cum platea et stacionibus ante ipsam domum sistentibus ex parte orientis, quam quidem domum olim dedimus et tradidimus in ordine dotis, et dotis nomine Amerucio maczuce f. qd. Damiani maczuce de Trano nomine et pro parte Benevenute filie nostre uxoris sue, ipsorum Amerucii et Benevenute utilitatem in vendicione domus psius procurando. Ex cuius domus platee et stacionum vendicione a vobis personaliter et manualiter recepimus in carolensibus auri boni et iusti ponderis ana (sic) quatuor per unciam computatis Uncias quadraginta ponderis generalis totum pretium ven-dicioniseic. Induximus nos personaliter in possessionem etc. Guadiam quoque vobis dedimus etc. excepto censu tareni auri unius et granorum decem pro eadem domo curie debito annuatim etc. Obligavimus omnia bona nostra, et spe-cialiter domum unam nostram sitam in pictagio Burgi civitatis Baroli iuxta domum domine Marie de castellis, a medio pariete iuxta domum Bogerii de Cifaro, a medio pariete et a medio castro iuxta domum Rogerii et leonis de cifaro heredum qd. Symeonis de cifaro et iuxta viam puplicam etc. Contra que si fecerimus vobis pene nomine coinponamus auri Uncias quindecim et totidem parti Curie etc. et renunciamus consuetudini civitatis Baroli qua cavetur quod pena apposita in contractu nullum sortitur effectum etc. Quod scripsi ego predictus lacobus puplicus Baroli notarius et signo meo consueto signavi. Quod autem superius in nona linea ubi legitur et abrasum est utilitatem in vendicione, ego idem notarius abrasi et emendavi quia scribendo erravi. (C’è il segno).