120 CODICE DIPLOMATICO BARLETTANO se diviserunt. Interrogatus de loco dixit quod fuit in Maiori Ecclesia Moutis viridis. Interrogatus de tempore dixit quod suut viginti quatuor anni, viginti tres, et sic descendendo usque ad nonumdecimum. § Item Interrogatus super quar-todecimo. quintodecimo et sexto decimo articulis particu-lariter et distincte si vera sunt que continentur in eis. dixit quod sic. Interrogatus in causa scientie dixit quod vidit quod Ecclesia et Episcopi qui fuerunt pro tempore usi sunt pacifice et quiete omnibus predictis Iuribus a quatraginta annis citra usque ad obitum clare memorie domini Karoli qd. Ierusalem et Sicilie Regis. et vidit quo-niam Episcopus Petrus predecessor ipsius Episcopi exco-municavit dominum Guillelmum Galardum. dominum pe-trum de hugot e dominam Marinam qui pro tempore fuerunt domini Montis viridis, eo quod turbabant ipsum et Ecclesiam in possessione ipsorum Iurium. et vidit quod predicti domini veniam postulantes luraverunt ad sancta dei Evangelia emendare offensas. et sic fuerunt ab-soluti ab Episcopo Memorato, et dixit quod de his omnibus est vox et fama puplica in Civitate et dyocesi Montis viridis et Maior pars populi sic credit et sentit. Interrogatus de loco dixit quod fuerunt hec in Civitate et Territorio Montis viridis, et sententie late fuerunt in Ecclesia Maiori Montis viridis, et absoluciones in eodem loco. Interrogatus de tempore dixit quod de ipsis que continentur in quartodeciino articulo recordatur de quatraginta annis et citra descendendo ut supra, sententie vero late fuerunt a septimodecimo anno diversis temporibus usque ad quar-tumdecimum. § Petrus archidiaconus Montis viridis Interrogatus etc. dixit in primis sextis articulis Iddem quod donatus primus testis, excepto quod dixit se non recordari nisi de vigintis quinqué annis. § Item Interrogatus super séptimo, octavo, nono, decimo articulo etc. de causa scientie dixit quod vidit quoniam Episcopi vel eorum procurators recipiebant vassallos huiusmodi de novo venientes